Vinum Eremiticum
Vinum Eremiticum[1] sive Hermitagiense[2] e colle quodam provenit qui super urbem Tegnam eminet in inferiori Rhodani valle. Ad culmen huius monticuli secessus stat e quo urbs ipsa (Francogallice Tain l'Hermitage) vinumque eo proprium cognomina dempserunt. Talia vina ab anno 1937 appellatione protecta Hermitage recognita sunt.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/ac/Thain1.jpg/220px-Thain1.jpg)
Ioannes Sloane anno 1707 comparationem inter vineas Eremiticas et insulae Materiae fecit, the soil [in Madeira] being very proper, for it is rocky and steep . . . the same soil with those most esteemed [in France], as the Hermitage wines, which grow on the rocky steep hills on the sides of the Rhosne ("terra valde idonea, saxosa videlicet et ardua . . . eadem in terra e qua produnt vina Francica maximi aestimata, ut Eremitica, quae nascuntur in collibus saxosis arduisque iuxta Rhodanum").[3]
Notae
Bibliographia
- Fontes antiquiores
- 1798 : Christophorus Mayr, Dispensatorium universale. 1798 (p. 212 apud Google Books)
- 1808 : Jean-Antoine-Claude Chaptal et al.; Iosephus Voltiggi, interpr., Tractatus de vitis cultura arteque parandi vinum. Viennae [i.e. Vindobonae] (vol. 1 p. 66)
- 1825 : Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin, Physiologie du goût (Lutetiae, 1826) pp. 298, 403
- 1837 : Ludovicus Prodan, Vina. Dissertatio inauguralis medica. Pestini: Beimel, 1837 (p. 11 apud Google Books)