Vicipaedia Anglica simplex

simplex editio Vicipaediae


Vicipaedia Anglica simplex est encyclopaedia, anno 2004 instituta, simplici lingua Anglica scripta, quam homines linguam discentes facile legere possint. Paginae huius Vicipaediae simplicis utiles esse possunt etiam hominibus, qui aliqua de causa longas prolixasque rerum explicationes legere nolunt aut non possunt.

Quid est Vicipaedia lingua Anglica simplici habita?

Paginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice paucioriis verbis et simpliciore grammatica utentur quam Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria. Vicipaedia in lingua Anglica simplice est quoque pro hominibus cum necessitatibus dissimilibus, exempli gratia discipulis, liberis, adultis qui difficulter discunt, et hominibus qui linguam Anglicam discere conantur.

Quando Vicipaedia in lingua Anglica simplice incepit, Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria iam 150 000 paginas habebat, et septem aliae Vicipaediae in aliis linguis quisque plus quam 15 000 paginas habebant. Tantis paginis iam in alteris Vicipaediis, pleraeque paginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice informationem de aliis Vicipaediis sumunt, et eos simplificant; plerumque non sunt novi articuli.

Ita paginae in Vicipaedia in lingua Anglica simplice sunt bonus modus comprehendendi paginas de Vicipaedia in lingua Anglica ordinaria. Si quis ideam in lingua Anglica implicata comprehendere non potest, paginam in lingua Anglica simplice legere potest. Propterea, scriptores paginarum in Vicipaedia in lingua Anglica simplice ligationes interwiki ad alteras Vicipaedias et de illis immittere debent. Etiam bonum est semper aspicere omnes versiones in omnibus linguis ut novas ideas obtinere possint.

Nexus externi


Vicipaediae secundum magnitudinem digestae
Insigne Vicipaediae
1 000 000+

Anglica en: · Suecica sv: · Theodisca de: · Nederlandica nl: · Francogallica fr: · Russica ru: · Waray-Waray war: · Italica it: · Hispanica es: · Polonica pl: · Vietnamica vi: · Iaponica ja:

250 000+

Lusitanica pt: · Sinica zh: · Ucrainica uk: · Catalana ca: · Persica fa: · Norvegica (Bokmål) no: · Arabica ar: · Finnica fi: · Hungarica hu: · Indonesica id: · Dacoromanica ro: · Bohemica cs: · Coreana ko: · Serbica sr: · Malaica ms: · Turcica tr:

100 000+

Vasconica eu: · Esperanto eo: · Casachica kk: · Danica da: · Bulgarica bg: · Slovacica sk: · Hebraica he: · Lituanica lt: · Croatica hr: · Slovenica · sl: · Estonica et: · Latina :la: · Volapük vo: · Anglica simplex simple: · Ruthenica Alba be: · Hindi hi:

Selectae minores

Africana af: · Extrematurensis ext: