Ferrivia

(Redirectum de Via ferrea)

Ferrivia[1] est orbita plerumque in binis regulis chalybeis consistens, quae paribus intervallis inter se distant et trabibus conexae sunt. Quae trabes e ligno aut concreto aut materia plastica formantur. Trabes regulas ferriviarias portantes parvis lapidibus compressis in terram infigi solent. Ferriviis tramina currunt, quibus et vectores mercesque transportantur.

Ferriviae duae Montanae

Tramen vectorium velocissimum in Tellure est Shinkansen Iaponiae, maxima velocitate usitata 320 chiliometrorum per horam.

Et longuitudine longissima Ferrivia Transsibirica, a Moscua ad Eocrateam 9288 chilometri est.

Aliud ferriviae genus est via unius regulae (Anglice monorail)[2]), quod regulas singulas habet et saepe supra terram construitur.

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad ferriviam spectant.