Vasopressinum

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vasopressinum
Antidiureticum hormon (ADH)
Fontes
ext.
OMIM: 192340
Vasopressinum
Locus geni (in homine)
NomenAVP
Chromosomate 20 locatum
Chr.Chromosoma 20 (humanum)[1]

Vasopressinum sive antidiureticum hormon (ADH) est hormon et neuropeptidum, quod in cerebro prohormon prae-pro-AVP, ibi in hypothalamo enim, perficitur, tum per axones intracellulariter portatur in lobum hypophysis posteriorem, in quo liberatio ex vesiculis in sanguinem fit. Secundum definitionem hormontum vasopressinum quoque effectus suos procul ab loco secretionis suae perficit.

Effectus vasopressini principales sunt duo:

  1. Reabsorptio/retentio: Vasopressinum reabsorptionem aquae purae (sine electrolytis) in renium tubulis colligentibus auget[2].
  2. Vasoconstrictio: Vasopressinum vasa sanguinea arteriosa peripherica (arteriolas) contrahens, ita resistentiam vascularem augens, quo fit, ut fluxus per eas deminueretur et pressionis sanguinis valor altior sit.

Usus verbi antidiuretici hormontis saepe cum syndroma secretionis indignae antidiuretici hormontis (SIADH) nexus est.

Natura vasopressini

Vasopressinum (hic: argipressinum, vide textum). Inter amba cysteina pons sulphurica formatur

Vasopressinum neuropeptidum vocatur, quod est, hormon peptidum (peptidohormon) ex aminoacidorum formatur. Vasopressino novem aminoacida sunt, in plerisque mammaliis, nomine argipressini quoque - aminoacido arginini positione 8 causa:

Cys—Tyr—Phe—Gln—Asn—Cys—Pro—ArgGlyNH
2

Amba Cysteina (Cys) inter se per atomos sulphuri S—S (ponte sulphurica) connectuntur, ita anulum disulphuricum formans. In natura extra argipressinum alia vasopressina (nonapeptidum) sunt, ut lypressinum apud sues vel hippopotamos, cum lysino, positione octava.

Genetica

Genum vasopressini, argininum-vasopressinum (AVP) nominatum, apud homines in chromosomate 20 locatum est. Productum geni prae-pro AVP (prae-pro-arginino-vasopressinum) nominatum, in cellulis hypothalami [3], ex quo tria peptida dimoventur, quorum unum vasopressinum est.

Plus quam triginta mutationes geni AVP divulgatae sunt. Pleraeque illarum morbum diabetis insipidi cum disruptione aequilibriorum aquatorum in corpore electrolytorum ut natrii (Na++)[4] generant.

Physiologia

Prae-pro AVP secretum in cellulis magnocellularibus et parvocellularibus nuclei supraoptici hypothalami ac nucleo paraventriculari[5], tria producta generantur:?peptidum eius signum dans, AVP ipsum, neurophysinum II (NP).

Notae

Nexus interni