Surā, litteris devanagari सुरा, fuit temetum in India antiqua ex hordeo sive oryza sive aliis materiis confectum. Rarissime in Rigveda, interdum in libris medicis commemoratur. Surā et hodie in Himācala Pradeśa Indiae septentrionalis ex Eleusine coracana producitur.
Hymno deis gemellis Asvinis(en), in libro primo Rigvedae, donum alimentorum plurum, inter quae surā, celebratur:
("Vos, viri! Kakshívanti(en), Pajrae filio, vos laudanti, dedistis variam scientiam: e colo velut, ex ungula equi admissarii centum vasa effudistis vini [i.e. surā]. Frigida aqua ignem flammantem restinxistis; cibo praeditum vigorem illi Atri largiti estis, Asvini! Atrim in obscurum carcerem abductum eduxistis ad omnigenam salutem. Veraces! puteum sustulistis, sursum verso fundamento praeditum eum fecistis, praecipiti aditu praeditum; et emanarunt aquae ad bibendum, opulentiam millenariam conferentes sitienti Gotamae").[1] Alibi in hymnis huius collectionis suram hominum seductricem sicut iramaleasque obtrectatur,[2] in Atharvaveda sicut aleas carnivoracitatemque;[3] alibi etiam tumultuosa dicitur.[4] Ut Graeci Romanique vinum, Indi antiqui suram in culleis tenuebant.[5]
De paratione surae antiquae pauca in textibus antiquis legi possunt. E duobus carminibus recensionis Paippalāda libri classici Atharvavedae, recenter divulgatae,[6] proponitur surā potionem destillatam fuisse.[7] Sura autem hodierna, sicut zythum antiquorum Aegyptiorum et boza hodierna Levantina, e panibus miliaceis semicoctis, concisis, fermentatis conficitur.[8]
Marianne S. Oort, "Surā in the Paippalāda Saṃhitā of the Atharvaveda" in Journal of the American Oriental Society vol. 122 (2002) pp. 355-360 JSTOR
Om Prakash, Economy and food in ancient India. Part 2: Food. Dellii: Bharatiya Vidya, 1987; 1a ed., titulo Food and drinks in ancient India (1961) pp. 24-25, 43-44 et passim