Sarah Palin

Sarah Palin, nata Sarah Louise Heath (die 11 Februarii 1964), alumna universitatis Idahoensis, fuit gubernatrix Alascae factionis Republicanae ab anno 2006. Prima fuit mulierum quae in hoc officium in Alasca electa sit. Die 29 Augusti 2008 ab Ioanne McCain nominata est candidata pro munere Praesidis vicarii Civitatum Foederatarum Americae, sed McCain die 4 Novembris 2008 a Baraco Obama profligatus est.

Wikidata Sarah Palin
Res apud Vicidata repertae:
Sarah Palin: imago
Sarah Palin: imago
Sarah Palin: subscriptio
Sarah Palin: subscriptio
Nativitas: 11 Februarii 1964; Sandpoint
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Sarah Louise Heath

Familia

Genitores: Charles Richard 'Chuck' Heath; Sarah 'Sally' Sheeran
Coniunx: Todd Palin
Proles: Bristol Palin, Piper Palin, Track Palin, Willow Palin, Trig Palin
Sarah Palin, die 2 Iunii 2007

Maritus est Todd Palin, et eis sunt quinque filii.[1]

Vita publica

Palin Vasillae consilio Alascae fungebatur ab anno 1992 usque ad annum 1996. Urbis praefecta tunc Vasillae ab anno 1996 usque ad annum 2002 fuit. Anno 2002, candidata ad gubernatricis secundariae munus Alascae fuit, sed non fuit electa. Gubernator Frank Murkowski eam anno 2003 delegavit munus Commissariae Ethicae fungi in Alascae Petrolei Commissione. Palin autem se a munere anno 2004 abdicavit. Ea tandem electa est gubernatrix anno 2006.

Opiniones

Palin abortus paratos et leges ad sclopeta vetanda repugnat, et matrimonium solum inter unum virum et unam feminam decere putat.

Nexus Externi

  • Pagina officialis (Anglice)
  • Pagina biographica (Anglice)

Nota

Gubernatores Alascae 1959–

Gulielmus Egan 1959 • Gualterus Hickel 1966 • Keith Miller 1969 • Gulielmus Egan 1970 • Jay Hammond 1974 • Gulielmus Sheffield 1982 • Stephanus Cowper 1986 • Gualterus Hickel1990 • Antonius Knowles 1994 • Franciscus Murkowski 2002 • Sarah Palin 2006 • Ioannes Parnell 2009 • Gulielmus Walker 2014 • Michael Dunleavy 2018

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!