Russia Europaea

Russia Europaea[1] vel Rossia Europaea[2] (Russice Европейская Россия, tr. Evropejskaja Rossija) est Russiae pars, geographice ad Europam Orientalem pertinens. Eius finis orientalis est montes Uralenses, terminus cum Kazachstania ac flumina Kuma et Manytsch; meridianus vero finis Caucasus Septentrionalis est.

Russia Europaea, colore atroaurantio in tabula picta.

Pars Europaea Russiae fere ut una e tribus regionibus terrae illius aestimatur; aliae autem sunt Caucasus et Siberia, una cum Oriente Extremo.[3][4]

Terrestria Russiae Europaeae area superficialis est circa 3 960 000 km², quod 24 centesimas territorii Foederationis Russicae et circa 40 centesimas territorii Europae format. Praeterea, 78 centesimae populationis? Russicae ibi habitat, cum? densitate mediocri 27 homines/km².

Notae

Nexus interni