Rodentia

Rodentia sunt ordo mammalium quorum proprietas principalis est in maxillis superioribus et inferioribus duo incisores continenter crescentes, quibus breviores faciendum est rodendo.[1][2] Inter genera bene nota sunt Castor, Cricetus, Laonastes, Mus, Rattus, Sciurus.

Funambulus palmarum

Classis : Mammalia 
Infraclassis : Eutheria 
Magnordo : Boreoeutheria 
Superordo : Euarchontoglires 
Ordo : Rodentia 
Bowdich, 1821
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Subordines
Sciuromorpha

Castorimorpha
Myomorpha
Anomaluromorpha

Hystricomorpha
Duo Hydrochoeri hydrochaeres, singuli maximorum Rodentium exstantium, quae ponderis usque ad 91 kg possunt; spectaculum "Zona Brazil" in Vivario Bristolensi, Bristolii Angliae.
Hydrochoerus hydrochaeris.
Apodemus sylvaticus vibrissas longas monstrat
Tamias striatus cibum in buccis fert.
Urbs Cynomurum
(Octodon degus in vivario Heidelbergensi
Usitatum dentium Rodentium exemplar.

Quadraginta centesimae specierum mammalium sunt Rodentia, quae in numeris amplissimis trans omnes continentes endemicae sunt, Antarctica et interiore Groenlandiae parte exceptis. Inter eorum numerum sunt mures, ratti, sciuridae, hystricomorpha, castores, Caviae porcelli, et cricetinae.[1] Rodentibus sunt acuti incisores, quibus ea lignum adrodunt, victum refringunt, praedatores mordunt. Plurima seminibus vel plantis vescuntur, sed nonnullis sunt alimenta varioria. Nonnullae species sunt pestes quae semina ab hominibus coacervata comedunt[3] morbosque communicant.[4]

Ordinis magnitudo et area geographica

Numeris specierum—quamquam non numeris organismorum vel biomassae—Rodentia sunt maximus mammalium ordo. Sunt circa 2277 species Rodentium (Wilson et Reeder 2005), plus quam 40 centesimae specierum mammalium.[5] Prospere procedunt probabiliter ob eorum magnitudinem parvam, breve feturae tempus, et facultas rodendi et multorum ciborum edendorum (Lambert 2000).

Inveniuntur Rodentia numeris amplissimis in omnibus continentibus praeter Antarcticam, in plurimis insulis, et in omnibus habitationibus praeter oceanos. Eorum est solus ordo animalium placentalium non volantium et non marinorum, et solus ordo praeter Chiroptera et Pinnipedia qui Australiam sine introductione humana attigit.

Proprietates

Dentitio

Omnibus Rodentibus sunt dentes rodendo apti; ergo eorum nomen scientificum.[6] Omnibus Rodentibus est unum incisorum superiorum par et unum incisorum inferiorum par, ante spatium (diastema) situm, tum unum vel plurium molares vel praemolares. Hi incisores continenter crescunt ac rodendo conteruntur. Superficies anteriores lateralesque enamelo teguntur, sed superficies posterior est dentinum expositum. Incisores rodentes inter se frendunt, mollius dentinum conterentes et marginem enameli acutam sicut lamina scalpri efficientes.[7] Hoc exemplar acuendi est efficacissimum et una ex causis prosperitatis Rodentium.[8] Rodentia dentibus caninis carent, et diastema inter incisores et praemolares habent. Ea dentibus utuntur ad lignum adrodendum, cutem fructuum seminumque refringendum, et praedatores mordendos. Paene omnia Rodentia plantis vescuntur, praecipue seminibus, sed pauca, sicut Onychomys leucogaster, insecta, et pauca, sicut castores, pisces comedunt. Nonnullae Sciuridae Cardinalidas, Cyanocittas cristatas, et alias aves passeriformes comedunt.

Magnitudo

Multa Rodentia sunt parva: Mus minutoides quidem maturus solum 6 cm longus et 7 g ponderis potest, et Salpingotulus michaelis dimensiones fere similes habet; sed Hydrochoerus hydrochaeris plerumque usque ad 65 kg ponderis est, quamquam singulus 91 kg ponderis esse observatus est,[9] et maximum Rodens notum, Josephoartigasia monesi, animal exstinctum, traditur ponderis fuisse circa 1000 kg, et fortasse usque ad 1534 kg[10] aut etiam 2586 kg.[11]

Classificatio usitata

Rodentium ordinis divisiones sunt subordines, infraordines, superfamiliae, familiae.

Ordo Rodentia
  • Subordo Anomaluromorpha
    • Familia Anomaluridae
    • Familia Pedetidae
  • Subordo Castorimorpha
    • Superfamilia Castoroidea
      • Familia Castoridae
    • Superfamilia Geomyoidea
      • Familia Geomyidae
      • Familia Heteromyidae
  • Subordo Hystricomorpha
    • Familia incertae sedis Diatomyidae
    • Infraordo Ctenodactylomorphi
      • Familia Ctenodactylidae
    • Infraordo Hystricognathi
      • Familia Bathyergidae
      • Familia Hystricidae
      • Familia Petromuridae
      • Familia Thryonomyidae
      • Parvordo Caviomorpha
        • Familia †Heptaxodontidae
        • Familia Abrocomidae
        • Familia Capromyidae
        • Familia Caviidae
        • Familia Chinchillidae
        • Familia Ctenomyidae
        • Familia Dasyproctidae
        • Familia Cuniculidae
        • Familia Dinomyidae
        • Familia Echimyidae
        • Familia Erethizontidae
        • Familia Myocastoridae
        • Familia Octodontidae
  • Subordo Myomorpha
  • Subordo Sciuromorpha
    • Familia Aplodontiidae
    • Familia Gliridae (etiam Myoxidae, Muscardinidae)
    • Familia Sciuridae

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Adkins, R. M., E. L. Gelke, D. Rowest, et R. L. Honeycutt. 2001. Molecular phylogeny and divergence time estimates for major rodent groups: Evidence from multiple genes, Molecular Biology and Evolution 18(5): 777–791. PMID 11319262.
  • Carleton, M. D., et G. G. Musser. 2005. "Order Rodentia," pp. 745–752 in Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
  • Lambert David, et Diagram Group. 1985. The Field Guide to Prehistoric Life. Novi Eboraci: Facts on File Publications. ISBN 0-8160-1125-7.
  • Leung, L. K. P., Peter G. Cox, Gary C. Jahn, et Robert Nugent. 2002. Evaluating rodent management with Cambodian rice farmers, Cambodian Journal of Agriculture 5: 21–26.
  • McKenna, Malcolm C., et Susan K. Bell. 1997. Classification of Mammals Above the Species Level. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-11013-8.
  • Nowak, R. M. 1999. Walker's Mammals of the World, vol. 2. Londinii: Johns Hopkins University Press.
  • Steppan, S. J., R. A. Adkins, et J. Anderson. 2004. Phylogeny and divergence date estimates of rapid radiations in muroid rodents based on multiple nuclear genes, Systematic Biology 53(4): 533–553. DOI 10.1080/10635150490468701. PMID 15371245.
  • University of California Museum of Paleontology. 2007. "Rodentia". [1]
  • Wilson, D. E., et D. M. Reeder, eds. 2005. Mammal Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.

Nexus externi

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Rodentia" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Rodentia spectant.