Quintus Mucius Scaevola

Quintus Mucius Scaevola Augur (natus circa annum 170 a.C.n., mortuus anno 87 a.C.n.) vir publicus et iuris peritus Romanus fuit.

Gens

Pater eius Quintus Mucius Q.f. Scaevola fuit, consul anni 174 a.C.n. Mucius filiam Gaii Laelii Sapientis in matrimonium duxit. Filia eius Mucia Lucio Licinio Crasso discipulo Scaevolae nupsit, qui anno 95 a.C.n. una cum Quinto Mucio Scaevola familiari consulatum administravit.

Cursus honorum

Scaevola - fautor Tiberii et Gaii Sempronii Gracchi - ab anno 129 a.C.n. augur erat. Anno 120 a.C.n. praetor electus est atque Asiam administrabat. Postquam ex Asia rediit, anno 119 a.C.n. a Tito Albucio repentundarum criminis accusatus, sed absolutus est[1]. Anno 117 a.C.n. una cum Lucio Caecilio Metello Diademato consul erat. Anno 100 a.C.n. Lucii Appuleii Saturnini tribuni plebis inimicus erat.

Iuris consultus

Iuris prudentia eius clara fuit[2], sed opera non edidit atque responsa tantum dedit[3]. Fuit particeps sermonis in Ciceronis dialogis de republica, Laelius de amicitia, De oratore.

Bibliographia

Notae


Antecessores:
Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato
Consul
117 a.C.n.
cum
Lucio Caecilio Metello Diademato
Successores:
Quintus Fabius Maximus Eburnus et Gaius Licinius Geta
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereThe Zone of Interest (pellicula 2023)Specialis:Nuper mutataDisputatio:SuperherosVicipaediaCasulaSecundum bellum mundanumChisinoviaLingua LatinaVeni, vidi, viciOblivionIacobus SteinbergerHarvey (liquamen)Antonius Houdar de La MotteSupermanMathematicaRussiaVicipaedia:PraefatioQuantitas substantiaeVicipaedia:TabernaChristophorus ReeveVicipaedia:RepudiationesPortugalliaCivitates Foederatae AmericaeLes TernesCategoria:Myrias SocietasFelesGermaniaGaius Iulius CaesarVicipaedia:Index paginarum cottidianarumDisputatio:VicipaediaIPv6RomaPagina primaAcetum e capsicisImperium RomanumVicimedia