Pyretus

Pyretus[1] (Romanice Prut, Ucrainice Прут) est flumen 953 chiliometra longum in Europa orientali situm. Oritur in Carpate monte Ucrainae, fines format inter Ucrainam et Romaniam, Romaniam et Moldaviam, denique in Danubium effluit.

Pyretus prope Ungheni
Tabula fluminis

Alterum nomen antiquum eiusdem fluminis Porata esse videtur.[2] Alia nomina sunt Brutus, Poras, Hierasus,[1] quamquam Hierasus antiquus idem esse videtur ac flumen quod Romanice Siret appellatur.[3]

Notae

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 48°9′46″N 24°33′15″E, 45°28′8″N 28°12′26″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pyretum spectant.

Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!