Professio religiosa

Professio religiosa[1] sive Vota religiosa[2] sunt professio publica novitiorum ordinis Christiani, ut secundum Consilia Evangelica (regulamque ordinis) et sub superiore victuri sint.

Hildesiae, monasterium monialium Benedictinarum Marienrode, professio sollemnis et Consecratio Virginum (2006)

Ii, qui vota religiosa nuncupantur, libere vocationi Dei respondere volunt, ut Iesum Christum artius sequantur.

Vota in Ecclesia Catholica

Primo vota ad tempus[3] (etiam vota temporaria[4] vel temporalia[5] sive etiam simplicia[6] vocata) - plerumque ad triennium -, postea vota sollemnia[7] aut perpetua[8] emittuntur.

Cum sint publica, vota religiosa iure canonico obstringunt (inter alia impedimentum matrimonii efficiunt). In Ecclesia Catholica Romana religiosi vel eremitae per se non ad hierarchiam pertinent, sed statum singularem nec laicalem nec clericalem efficiunt, qui Vita consecrata vocatur[9]. Tamen multi eorum, quod Sacros Ordines acceperunt, hierarchiae membra sunt.

Sodales plurimorum ordinum paupertatem, castitatem et oboedientiam promittunt. Quibusdam ordinibus sunt vota particularia, ut puta Camillianis votum auxilii infirmis etiam in periculo mortis afferendi[10] vel Iesuitis "votum expressum Summo Pontifici ... ad proficiscendum sine excusatione ... quocumque gentium eius Sanctitas iusserit, inter fideles vel infedeles, ad res, quae ad divinum cultum et religionis Christianae bonum spectant".[11]

Monachi et moniales ordinum Benedictinorum (Benedictini, Cisterciani et Trappistae) antiqua vota monastica promittunt, ut in regula Benedicti inveniuntur: oboedientiam, stabilitatem loci (qua monachi sive moniales ad particulare monasterium iunguntur), et conversationem morum suorum (quae paupertatem et castitatem amplectitur).[12].

Dominicani nihil nisi oboedientiam promittunt, quam – secundum Thomas de Aquino – eximium votum ("potissimum inter tria vota religionis")[13] ducunt, quod alia vota comprehendat.

Interdum in professione novum nomen habitusque datur (quod iam in novitiatu incipiendo fieri potest). Etiam alia signa extrinseca momentum professionis explicare possunt, sicut anulus monialis, qui eam Christo desponsatam esse demonstret.

Sodales ordinum antiquiorum (qui plus quam 700 annos exstant) post novitiatum vota ad tempus (plerumque ad triennium) emittunt, tempore peracto vota sollemnia. Sodales ordinum recentium (sive congregationum) vota simplicia emittunt, quae quotannis renovantur; votis simplicibus mininum ter renovatis vota perpetua emittere licet.

Sodales Societatis vitae apostolicae aliter ac religiosi non votum, sed promissionem nuncupantur, quae quidem voto significatione similis est, iure canonico autem minus obstringit.

Vota in ecclesiis orientalibus

Etsi antiquissima traditio monastica vota nescivit, plerumque in usum venerunt. Antea aliquis sibi patrem spiritalem elegit, quo duce vivebat. Habitu induendo indicatum est totam vitam Deo consecrari.

Vota, quae ab Orthodoxis emitti solent, sunt: Castitas, paupertas, oboedientia, stabilitas loci.

Sunt tres gradus monastici:

  • Rassophorus (Graece: ρασοφόρος, Slavice: рясофоръ, "qui habitum monasticum fert"), cui non sunt vota.
  • Staurophorus (Graece: σταυρoφόρος, Slavice: крестоносецъone, "qui crucem fert").
  • Monachus magnae schemae (Graece: μεγαλόσχημος, Slavice: Схима), monachus, qui magna schema (toto habitu) indutus est.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCategoria:322Specialis:Nuper mutataSecundum bellum mundanumThomas Matthaeus CrooksChisinoviaLingua LatinaDonaldus TrumpTubingaCamillus de LellisLucariaVicipaediaMathematicaVicipaedia:RepudiationesRosalia PanormitanaUnio EuropaeaVicipaedia:PraefatioNeptunaliaVicipaedia:NuntiiPerturbatio personalitatisFasciculus:Red-figure pelike Odysseus under ram (Boston MFA 61.384) detail.jpgSpecialis:Conlationes meaeUniversitas Eberhardina CarolinaIndex SanctorumBonaventura de BalneoregioMasturbatioFranciaProvincia TubingaGaius Iulius CaesarCivitates Foederatae AmericaeBibliotheca Nationalis et Universitaria ArgentoratensisHenricus II (imperator)RomaCollegium BenedictinorumPagina primaBrasiliaOdysseaHarrius Potter (persona)