Priamus

Priamus (Graece: Πρίαμος) in mythologia Graeca est filius Laomedontis et Leucippes coniugis eius. Sextus ultimusque Troiae est rex. Hecubam in matrimonium duxit; plus quam quinquaginta filii ei fuerunt, quorum plurimi bello Troiano necati sunt.

Mors Priami, in amphora picta

Troia capta, Priamus a Pyrrho, filio Achillis, ad aram Iovis occisus est.

Coniuges filii filiaeque Priami

  • Ab Arisbe (filia Meropis regis Percotes): Aesacus
  • Ab Hecuba (filia regis Phrygici Dymas): Hector, Ilione, Creusa, Deiphobus, Helenus, Antiphos, Polites, Laodice, Paris, Cassandra, Polydoros², Polyxena, Troilus
  • A Laothoe (filia Lelegi): Lycaon, Polydorus
  • Alii filii: Melanippus, Gorgythion, Philaemon, Hippothous, Glaucus, Agathon, Chersidamas, Evagoras, Hippodamas, Mestor, Atas, Doryclus, Lycaon, Dryops, Bias, Chromius, Astygonus, Telestas, Evander, Cebriones, Mylius, Archemachus, Laodocus, Echephron, Idomeneus, Hyperion, Ascanius, Democoon, Aretus, Deioptes, Clonius, Echemmon, Hypiochus, Aegeoneus, Lysithous, Polymedon
  • Aliae filiae: Medusa, Medesicaste, Lysimache, Aristodeme

Plura legere si cupis

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Priamum spectant.