Perfectus Yasay

politicus

Perfectus Yasay, Anglice plenius Perfecto Rivas Yasay, Jr. (in urbe Kidapawan insulae Mindanao natus die 27 Ianuarii 1947; mortuus die 12 Iunii 2020) fuit iuris consultus et politicus Philippinarum. A praeside futuro Roderico Duterte propositus est die 31 Maii 2016 ad munus secretarii rerum externarum patriae ad interim, eodem munere post menses duodecim Alano Cayetano, candidato officii praesidis vicarii, reservato. Quod officium die 30 Iunii 2016 suscepit.

Wikidata Perfectus Yasay
Res apud Vicidata repertae:
Perfectus Yasay: imago
Perfectus Yasay: imago
Nativitas: 27 Ianuarii 1947; Kidapawan
Obitus: 12 Iunii 2020; San Juan
Patria: Philippinae

Perfectus Yasay alumnus est Universitatis Centralis Philippinarum in urbe Iloilo, ubi scientiae politicae studuit, Universitatis Philippinarum ubi iurisprudentiae, Athenaei Manilensis ubi rebus commercialibus. Officium praesidis vicarii anno 2010 petivit.

Nexus externi

Secretarii rerum externarum Philippinenses

Elpidius Quirino 1946 • Ioachim Michael Elizalde 1948 • Carolus P. Romulo 1950 • Ioachim Michael Elizalde 1952 • Carolus P. Garcia 1953 • Felixberto M. Serrano 1957 • Emmanuel Pelaez 1961 • Salvator P. López 1963 • Carolus P. Romulo 1963 • Maurus Mendez 1964 • Narcissus Ramos 1965 • Carolus P. Romulo 1968 • Manuel Collantes 1984 • Arthurus M. Tolentino 1984 • Pacificus A. Castro 1985 • Salvator Laurel 1986 • Manuel Yan 1987 • Radulphus S. Manglapus 1987 • Robertus Romulo 1992 • Dominicus Siazon 1995 • Teofisto Guingona 2001 • Blas Ople 2002 • Franklin Ebdalin 2003 • Delia Albert 2003 • Albertus Romulo 2004 • Albertus del Rosario 2011 • Alanus Petrus Cayetano 2017 • Theodorus Locsin 2018

Capsae cognatae: Praesides Philippinarum