Ovatio

In civitate Romana antiqua ovatio erat triumphus minor[1] ducibus exercituum in minoribus victoriis decretus. Utrum triumphum an ovationem imperatoribus decerneret senatus deliberabat, certa discrimina observans. Hodie quia ovationes antiquae non iam fiunt, hoc verbum paene idem atque adclamatio significat[2].

De etymologia

Dionysius Halicarnassensis et plerique philologi moderni verbum 'ovo' ab exclamatione gaudium exprimente euhoe (Graece εὐοῖ, unde verbum εὐάζω) ducunt[3], quam Bacchanalibus omnes clamitabant. 'Triumphus' et ipse a verbo Graeco thriambo (θρίαμβος) - hymno in honorem dei Dionysi cantato-, mediante fortasse lingua Etrusca[4], ducitur. Etenim ille deus cum ex Asia victor reverteret primus triumphasse dicebatur.

Festus[5] vero paulum aliter sed simili opinione verbum 'ovo' natum ex o geminato a militibus victoria exultantibus exclamato scribebat. Alteram etymologiam olim prolatam, quae 'ovo' ab 'ove' ducebat quia ovis victima minor, bos victima maior est, hodie plerique dimittunt. Nullus fons antiquus enim exstat qui de immolatione ovis in ovatione quicquam referat.

Quid intersit inter triumphum et ovationem

Triumphans imperator curru vectus urbem intrabat, sequente exercitu ; ovans vero seu pedibus ibat seu equo sedens. Triumphator togam pictam et sceptrum, insignia regia, gerebat dum alter toga praetexta, insigni consulum et praetorum, contentus erat. Ne coronam quidem eandem gerere solebant : Dionysius Halicarnassensis fortasse quia ad aetatem regibus proximam spectabat triumphatori coronam auream (insigne regium), ovanti lauream tribuit.At Romani auctores, Aulus Gellius et Plinius Maior, ad aetatem posteriorem spectantes, lauream triumphatori, myrteam vero coronam ovanti tribuunt, ita ut Gellius per iocum addiderit ovationem non Martium, sed quasi Venerium triumphum esse. Cetera eadem in utroque sunt.

Ovatio potius quam triumphus decernebatur cum victoria sine cruore vel magno labore duci obvenerat (republica exeunte hostes proelio occisi in relatione ad senatum numerabantur), vel quia hostes indigni triumpho erant (piratae, servi[6]...) vel ob alia quaedam ad ius bellicum pertinentia, salvo more maiorum..

Fasti ovationum

Consul anni 503 a.C.n.(?) Publius Postumius Tubertus primus omnium ovatione contentus esse debuit, si Dionysio credimus[7] quia paulo ante claram victoriam rem male gesserat et multos milites amiserat, si Plinio quia hostes sese dediderant nec victoria cruenta fuerat. Ceteri in Fastis triumphalibus vel apud historicos reperti sunt hi :

Quinto saeculo

Quarto saeculo

Tertio saeculo

Secundo saeculo

Primo saeculo a.C.n.

Fontes

Si vis plura legere...

  • Robertus S. Broughton, The magistrates of the Roman Republic, New York : American Philological Association, 1951-52. [1]
  • Ernestus Künzl, Der römische Triumph : Siegesfeiern im antiken Rom, Monaci, H Beck, 1988. ISBN 3-406-32899-7
  • H. S. Versnel, Triumphus: An Inquiry into the Origin, Development and Meaning of the Roman Triumph. Lugduni Batavorum: Brill, 1970

Notae