Oriens Extremus Russiae

Oriens Extremus[1] (Russice Дальний Восток, tr. Dal'nij Vostok) Russiae est terra, ad orientem Siberiae sita (sensu latiore historico ut pars orientalissima Siberiae aestimatur). Ad hanc terram regiones pelvium fluviorum in Oceanum Pacificum effundentium atque insulae Sachalina, Curilenses, Praefectoriae, Schantaricae[2] et insula Wrangelii pertinent. Extremitas septentrio-orientalis Asiae est[3].

Districtus Foederalis Extremorientalis in Foederatione Russica
Tabula geographica partis extremae orientalis Siberiae et Tartariae necnon novae terrae Kamtschatkae atque insularum Iaponensium (ex atlante Ioannis Kirilov)

Cum colonizatio Orientis Extremi a Russis saeculo septindecimo incepit, haec terra capitulatim ad Russiam saeculis duodevicesimo et undevicesimo adiuncta est.

Districtus (Circulus) Foederalis Extremorientalis (Russice Дальневосточный федеральный округ, tr. Dal'nevostočnyj federal'nyj okrug) Foederationis Russicae, anno 2000 formatus, ab anno 2018 11 subiecta Foederationis includit, quae sunt:

Districtus Foederalis Extremorientalis aream 6 169 329 km2 (40,6 % territorii Russiae) et 6 165 milia incolarum (4,2 % populationis Russiae) habet.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Orientem Extremum Russiae spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 65°30′0″N 147°24′0″E • Thesaurus Getty