Olaus Egilli filius

Olaus Egilli filius[1] (Islandice Ólafur Egilsson, natus anno 1564, obiit die 1 Martii 1639) fuit sacerdos Lutheranus Islandicus, qui commentarios memoria dignissimos composuit.

Olai Egilli filii relatio de Abductione Turcica.

Vita

Olaus fuit sacerdos in insula Heimaey, maxima Vestmannorum Insularum. Anno 1627, dum praedones maritimi ex Africa septentrionali advehentes insulam Heimaey aggrediuntur, una cum uxore et duobus filiis raptus et cum aliis Islandis abductus est Algeriam, ubi a familia sua separatus est. Olao iam insequente anno domum reverti contigit, cum uxor eius, Asta Thorsteinis filia[2], usque ad annum 1637 Algeriae permaneret, donec e captivitate redempta est. Filios suos numquam viderunt.

Olaus in Islandiam reversus librum conscripsit de memoria vitae suae, qui et in Islandia et in Dania in lucem emissus est[3][4]. Est et versio Anglica eius libri, anno 2016 edita.[5] Commentariis suis Olaus describit conculcationes, quibus Islandi a piratis ferocissime affecti erant, et negotiationem venaliciariam Algeriae exercitam. Descriptiones eius sunt fons praecipuus impetuum ab Ottomanis in Islandiam factorum, qui impetus ab Islandis usque ad hodiernum diem Tyrkjaránið (Abductio Turcica) nominantur.[6][7][8]

Plura legere si cupis

Notae

Nexus interni

Nexus externi