Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus

Nationalis Trames Scaenicus Appalachianus[1] (Anglice: Appalachian National Scenic Trail), saepissime Trames Appalachianus appellatus, est denotatum iter pedestre in Civitatibus Foederatis orientalibus, quod inter Montem Springer in Georgia et Montem Katahdin in Cenomannica patet.[2] Iter est circa 3510 km (2181 milia peduum) longum. Omnis transit trames civitates Georgiam, Carolinam Septentrionalem, Tennesiam, Virginiam, Virginiam Occidentalem, Terram Mariae, Pennsilvaniam, Novam Caesaream, Novum Eboracum, Connecticutam, Massachusettam, Montem Viridem, Novam Hantoniam, et Cenomannicam.

Situs Tramitis Appalachiani in Civitatibus Foederatis Americae
Domus nuntiorum Boiling Springs in vico Pennsilvaniae

Iter a circa triginta sodalitatibus tramitis multisque consortionibus conservatur,[3] atque a Nationali Vivariorum Ministerio (National Park Service) et Conservantia Tramitis Appalachiani (Appalachian Trail Conservancy) sine lucro administratur.[4][5] Plurimum tramitis in vastitate silvestri iacet, sed aliquae partes oppida viasque stratas peragrant et flumina transeunt.

Tramiti Appalachiano insigniter sunt multi ambulatores (hikers), quorum nonnulli, perambulatores (thru-hikers) appellati, omnem tramitem tempore uno peragrare conantur. Multi libri, memoriae scriptae, situs interretialies, et sodalitates fanaticorum huic consectationi dicantur.

Additamentum haud sollemni more, Trames Appalachianus inter Civitates (International Appalachian Trail) appellatum, ad septentriones in Canadam pergit, usque ad finem montium perpetuorum, ubi iter Oceanum Atlanticum ingreditur.

Trames Appalachianus, Trames Divisionis Continentalis (Continental Divide Trail), et Trames Cristae Pacificae (Pacific Crest Trail) una sunt "triplex ambulationis longinquae corona" in Civitatibus Foederatis.[6][7]

Flora et fauna

In Tramite Appalachiano habitant nonnulla milia plantarum animaliumque specierum, circa duobus milibus speciebus distinctis, raris, minatis,? periclitatis, et sensilibus comprehensis.[3]

Animalia

Ursus americanus, unus ex maximis animalibus quae circa Tramitem Appalachianum habitant.

Ursus americanus est maximum carnivorum quod secundum tramitem videri potest, qui omnes Montium Appalachianorum regiones habitat.[8] Concursiones autem sunt rari; concursus, rarius.[9] Alia pericula sunt serpentes venenosi, praecipue Crotalus horridus orientalis et Agkistrodon contortrix, qui secundum tramitem sunt res quotidianae. Ambo serpentes usitate in siccioribus et saxosioribus tramitis partibus inveniuntur; geographica agkistrodontis distributio ad septentriones usque ad fines Novae Caesareae Novique Eboraci extendit, sed crotali usitate secundum tramite in Connecticuta inveniuntur, et ad septentriones in Nova Hantonia observantur, quamquam raro.[10] Alia fauna maiora sunt Odocoileus virginianus ;[11] Cervus canadensis, iterum in Magnos Montes Fumosos introductus; et Alces alces, quae ad meridiem Massachusettae non habitant, sed usitatius in Nova Anglia septentrionali videntur.[10]

Perennes plurimis ambulatoribus, pestes secundum tramitem sunt mures, qui perfugia ambulatorum habitant, atque arachnida et insecta, quae ixodoidea, culicidas, simuliidasque comprehendunt.

Omnem per longitudinem, Trames Appalachianus albis signis pictis (paint blazes) 5 × 15 cm (2 × 6 uncia) designatur. Deverticula quae ad perfugia, locos conspectuum, et parking lots? ducunt signis formae similibus sed colore caeruleo utuntur. Aliquae tramitis partes metallica signa scutulata olim adhibebant, quorum pauca supersunt.

Notae

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCategoria:322Specialis:Nuper mutataSecundum bellum mundanumThomas Matthaeus CrooksChisinoviaLingua LatinaDonaldus TrumpTubingaCamillus de LellisLucariaVicipaediaMathematicaVicipaedia:RepudiationesRosalia PanormitanaUnio EuropaeaVicipaedia:PraefatioNeptunaliaVicipaedia:NuntiiPerturbatio personalitatisFasciculus:Red-figure pelike Odysseus under ram (Boston MFA 61.384) detail.jpgSpecialis:Conlationes meaeUniversitas Eberhardina CarolinaIndex SanctorumBonaventura de BalneoregioMasturbatioFranciaProvincia TubingaGaius Iulius CaesarCivitates Foederatae AmericaeBibliotheca Nationalis et Universitaria ArgentoratensisHenricus II (imperator)RomaCollegium BenedictinorumPagina primaBrasiliaOdysseaHarrius Potter (persona)