Mare Verginium

mare

Mare Verginium,[1][2] quod Mare Celticum in variis linguis vernacularibus post annum 1921 appellatur, est ea pars Oceani Atlantici quae inter Hiberniam, Britanniam et Franciam patet. Ambitus est 112 500 saltus vel 225 000 km².

Tabula maris quod dicitur Celtici

Vicinae terrae haec sunt :

Haec regio maritima apud nonnullos "mare Britannicum" appellatur,[3] sed id nomen praesertim eo fretu datur, qui inter Anglicam et Franciam extenditur. Apud quosdam nomen "maris Verginii" simplicius cum St George's Channel adaequatur.[4] Id autem "Fretum Sancti Georgii" Latine appellari solet.

Notae

Nexus externi

Situs geographici et historici: Locus: 50°30′8″N 7°54′52″W • GeoNames • Thesaurus Getty