Angiospermae

(Redirectum de Magnoliophyta)

Angiospermae, olim Magnoliophyta, sunt plantae florentes in diversissimo embryophytorum (plantarum terrestrium) grege. Quae cum gymnospermis sunt soli spermatophytorum greges vivi. Apomorphiis (proprietatibus deductis) distinguuntur ab aliis plantis quae semina faciunt. Maiores plantarum florentium a gymnospermis abhinc annorum circa 245–202 decies centena milia decesserunt.


Plantae — Angiospermae
Lindley[1] [P.D. Cantino & M.J. Donoghue][2]
   
Palaeontologia
Subdivisiones: Clades
Amborellaceae

Nymphaeales
Austrobaileyales
Mesangiospermae

Synonyma
Anthophyta
Magnoliophyta Cronquist, Takht. & W.Zimm., 1966

Classificatio

Angiospermae

Amborella



Nymphaeales



Austrobaileyales



Mesangiospermae

Chloranthaceae



Magnoliidae



Ceratophyllum



Monocotyledones



Eudicotyledones





Phylogenia angiospermarum.

Sunt octo angiospermarum viventium greges:

Diversitas angiospermarum

Numerus specierum angiospermarum inter 250 000 et 400 000 aestimatur.[4][5][6] Numerus familiarum in APG (1998) fuit 462. In APG II (2003), maximus est 457, sed hic numerus 55 segregata opinabilia continet; minimus ergo numerus hoc in systemate est 402.

Diversissimae angiospermarum familiae, in circumscriptionibus APG, ordine numeri specierum, sunt:

  1. Asteraceae: 23,600[7]
  2. Orchidaceae: 21,950[7]
  3. Fabaceae: 19,400[7]
  4. Rubiaceae: 13,183[8]
  5. Poaceae: 10,035[7]
  6. Lamiaceae: 7,173[7]
  7. Euphorbiaceae: 5,735[7]
  8. Myrtaceae: 4,620[7]
  9. Melastomataceae: 4,570[7]
  10. Cyperaceae: 4,350[7]

Hoc in indice (maximas decem familias monstrante), Orchidaceae, Poaceae, et Cyperaceae sunt monocotyledones; aliae sunt eudicotyledones.

Notae

Conformationes coloresque florum

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Angiospermas spectant.
Vide "Magnoliophyta" apud Vicispecies.


🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereThe Zone of Interest (pellicula 2023)Specialis:Nuper mutataDisputatio:SuperherosVicipaediaCasulaSecundum bellum mundanumChisinoviaLingua LatinaVeni, vidi, viciOblivionIacobus SteinbergerHarvey (liquamen)Antonius Houdar de La MotteSupermanMathematicaRussiaVicipaedia:PraefatioQuantitas substantiaeVicipaedia:TabernaChristophorus ReeveVicipaedia:RepudiationesPortugalliaCivitates Foederatae AmericaeLes TernesCategoria:Myrias SocietasFelesGermaniaGaius Iulius CaesarVicipaedia:Index paginarum cottidianarumDisputatio:VicipaediaIPv6RomaPagina primaAcetum e capsicisImperium RomanumVicimedia