Linguae Caucasicae Septentrionales

Linguae Caucasicae Septentrionales, aliquando simpliciter Caucasicae appellatae, sunt binae familiae linguarum in usu in Caucaso, praecipue in regionibus septentrionalibus: familia Caucasica Boreoccidentalis, etiam Pontica, Abasgico–Adygeica, Circassica, vel Caucasica Occidentalis appellata; et familia Caucasica Boreorientalis, etiam Nakh–Daghestanica vel Caucasica Orientalis appellata. Nonnulli linguistae, insigniter Sergius Starostin et Sergius Nikolaev, putant hos greges ex lingua communi abhinc annorum fere quinque milia ortos esse.[1] Hoc autem propositum haud facile aestimatur, et controversum manet. Sunt a triginta quattuor ad triginta octo linguae Caucasicae Septentrionales distinctae.

Regiones ubi incolae linguis Caucasicis Septentrionalibus utuntur in tabula geographica Caucasi depictae.

Linguae Caucasicae Boreoccidentales

Huic familiae fortasse pertinuit lingua Hattica exstincta.

Linguae Caucasicae Boreorientales

Huic familiae fortasse pertinuerunt linguae Hurrica et Urartaea exstinctae.

Familiae cognatae

Quamquam linguae Caucasicae Septentrionales interdum simpilicter "Caucasicae" appellantur, sensu strictiore linguae Caucasicae Septentrionales sunt linguarum Caucasicarum pars; altera pars sunt linguae Kartvelianae.

Nexus interni

  • Lingua Albaniana Caucasica
  • Linguae Caucasi
  • Linguae Dené–Caucasicae

Notae

Bibliographia