Iairus Lapid

politicus

Iairus Lapid, litteris Hebraicis יאיר לפיד Jāʾīr Lapīd (Telavivi in urbe die 5 Novembris 1963 natus) est diurnarius et politicus Israëlis.

Wikidata Iairus Lapid
Res apud Vicidata repertae:
Iairus Lapid: imago
Iairus Lapid: imago
Nativitas: 5 Novembris 1963; Telavivum
Patria: Israel

Familia

Genitores: Tommy Lapid; Shulamit Lapid
Coniunx: Lihi Lapid

Filius est diurnarii et politici Iosephi Lapid, cuius parentes e Serbia et Hungaria orti sunt, scriptricisque scaenicae Sulamitis, cuius pater David Giladi e Transsilvania in Israëlem migraverat. Partim Londinii, partim Telavivi educatus est in gymnasio Hebraico Herzlija, unde sine diplomate decessit. In exercitu Israëlis militans nuntios diarii legionariorum Bamahane edidit. Inde exiens apud diarium Maariv (quod pater cum aliis condiderat) operam dedit. Editor anno 1988 factus est diarii urbani Jedioth Tel Aviv, atque ab 1994 usque in 2011 programmata televisifica de nuntiis recentissimis ostentabat. Eisdem annis plures libros praesertim mythistoricos edidit. Anno 2010 vita patris sui scripsit, titulo Memoriae me mortuo(he) (versione Anglica Memories After My Death).

Iairus Lapid, miles diurnariusque tiro, anno fere 1983 pictus.

Anno 2012 res politicas suscepit factionemque novam Ješ Atid ("Est futurum") condidit quam usque adhuc dirigit, quae comitiis anni 2013 secundam accessit et cum factione Unionis (Likud) ad regimen componendum se coniunxit. Dein a die 15 Martii eius anni usque in 2 Decembris 2014 Iairus Lapid minister a vectigalibus fit. Nova coniunctione cum pluribus factionibus die 13 Iunii 2021 composita, Iairus Lapid statim minister a rebus externis factus est, primo ministro Nephtali Bennett; qui die 1 Iulii 2022 cedens, Lapid vicissim primus minister hoc die creatus est.

Bibliographia

Nexus externi

Lexica biographica:  • Store norske leksikon
Primi ministri Israëlis
Ministri rerum externarum Israëlis

Moyses Sharett 1948 • Golda Meir 1956 • Abba Eban 1966 • Yigal Allon 1974 • Moyses Dayan 1977 • Isaac Shamir 1980 • Simon Peres 1986 • Moyses Arens 1988 • David Levy 1990 • Simon Peres 1992 • Ehud Barak 1995 • David Levy 1996 • Ariel Sharon 1998 • David Levy 1999 • Salomon Ben-Ami 2000 • Simon Peres 2001 • Beniaminus Netanjahu 2002 • Silvan Shalom 2003 • Tzipi Livni 2006 • Avigdor Lieberman 2009 • Beniaminus Netanjahu 2012 • Avigdor Lieberman 2013 • Beniaminus Netanjahu 2015 • Israel Katz 2019 • Gabriel Aškenazi 2020 • Iairus Lapid 2021 • Eli Cohen 2022 • Israel Katz 2024

משה שרת • גולדה מאיר • אבא אבן • יגאל אלון • משה דיין • יצחק שמיר • שמעון פרס • משה ארנס • דוד לוי • שמעון פרס • אהוד ברק • דוד לוי • אריאל שרון • דוד לוי • שלמה בן עמי • שמעון פרס • בנימין נתניהו • סילבן שלום • ציפי לבני • אביגדור ליברמן • בנימין נתניהו • אביגדור ליברמן • בנימין נתניהו • ישראל כץ‎ • גבריאל אשכנזי • יאיר לפיד • אלי כהן • ישראל כץ‎

Capsae cognatae: Primi ministri Israëlis