Iacobus Fenimore Cooper

Iacobus Fenimore Cooper (15 Septembris 178914 Septembris 1851) fuit fecundus Civitatum Foederatarum scriptor saeculi undevicensimi ineuntis. Suae mythistoriae romanticae de finibus patriae et vita indigenarum primis temporibus Americis tractantes unicum litterarum genus creaverunt. Plurimum sui vitae Cooperstown Novi Eboraci degit, in vico a Gulielmo patre constituto. Cooper se vivo fuit sectator Ecclesiae Episcopalis, cui senex non pauca donavit.[1] Tres annos Universitatem Yalensem frequentavit, ubi sodalis fuit Societatis Linonianae, sed ob male se gerendum expulsus est.[2] Ante cursum scriptoris coeperat, nauta mediae navis in Classi Civitatum Foederatarum meruit, quod multas suas mythistorias et alia scripta magnopere movit. Potissimum memoria tenetur scriptor mythistoriarum qui scripsit multas fabulas maritimas et mythistorias historicas Leatherstocking Tales ('Fabulae tibialium scorteorum') appellatas. Apud navales rerum gestarum scriptores, opera Cooperana de prima Classi Civitatum Foederatarum bene accepta sunt, sed sui aequales aliquando ea reprehenderunt. Inter sua opera notissima est The Last of the Mohicans ('Ultimus Mohicanus'), mythistoria romantica, saepe eius magnum opus aestimatum.[3]

Effigies in vestimentis navalibus, a Ioanne Wesley Jarvis picta.
Photographema a Mathaeo Brady factum, 1850.

Opera selecta

  • 1821: The Spy (Explorator)
  • 1823: The Pioneers (Praecursores)
  • 1826: The Last of the Mohicans (Ultimus Mohicanorum)
  • 1827: The Prairie (Prata)
  • 1827: The Red Rover (Pirata ruber)
  • 1840: The Pathfinder (Viae inventor)
  • 1841: The Deerslayer (Interfector cervorum)

Notae

Bibliographia

Excursions in Italy, 1838

Fontes primarii

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon