Herma

Herma, sive hermes[1] (Graece ἑρμῆς, pl. ἑρμαῖ[2]), est statua lapidea cui est effigies capitis et usitate trunci humani in plana plerumque quadrata columna positi, in qua genitalia maria altitudine propria sculpi possunt.[3] Quod genus artis, in Graecia antiqua ortum atque a Romanis ascitum, aevo renascentiae ut figurae terminales atlantesque redintegratum est.

Herma Demosthenis in Agora Atheniensi, opus Polyeucti, circa 280 a.C.n., in Glyptotheca Monaci.

Memoriae traditum est Athenis permultas fuisse hermas in locis publicis et ante aedes privatas positas. Olim, ut ferunt, una nocte omnes hermae qui in urbe erant Athenis, deiecti sunt praeter unum.[4] Huius sceleris crimen vulgo Alcibiadi eiusque asseculis allatum est.

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Klotzius, Christophorus Adolphus. 1765. Acta Litteraria. Altenburgi: Officina Richteria, pp. 2–3.
  • Lullies, Reinhard. 1931Die Typen der griechischen Herme. Dissertatio in Universitate Kaliningradi. Kaliningradi: Gräfe & Unzer.
  • Rückert, Birgit. 1998. Die Herme im öffentlichen und privaten Leben der Griechen: Untersuchungen zur Funktion der griechischen Herme als Grenzmal, Inschriftenträger und Kultbild des Hermes. Regensburgi: Roderer. ISBN 3-89073-283-6. Dissertatio in Universitate Tubingensi, 1992.
  • Wrede, Henning. 1986. Die antike Herme. Moguntiaci: Verlag von Zabern. ISBN 3-8053-0866-3.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad hermas spectant.