Hamburgum,[1] vulgo Hamburg, est maximus portusGermaniae. Hamburgum simul est urbs et terra foederalis Germanica. Decemvirorum rebus publicis administrandis collegium Hamburgi senatus appellatur, cuius his diebus Petrus Tschentscher praeses et praefectus est urbi.
Urbs Latine Hamburgum,[1]Hamburga,Hammanisburgum[2] a variis auctoribus appellata est atque interdum sollemnius Hammonia iuxta nomen deae neoclassicae huic urbi tutricis. TheodisceHamburg appellatur (medio aevoHonburgh) sed sollemniter Freie und Hansestadt Hamburg, unde Latine nonnumquam "libera et Hanseatica civitas Hamburgi".[3]
Hamburgum ad ripas Albis fluvii et lacus Alsterensis situm centum fere chiliometra et viginti abest a mari Germanico. Nostra aetate Hamburgi ad octies decies centena milia hominum habitant.Lingua Saxonica lingua ingenua est Hamburgensium, qui tamen his temporibus lingua Germanica multo saepius uti solent. Dialectus Hamburgensium, quo miscentur, quae Saxonicae et Germanicae linguae propria sunt, ipsorum verbo missingsch appellatur.
Castra Hamburgensia anno 811 a Carolo Magno imperatore condita esse traduntur. Anno 831 Ludovicus imperator cognomine Pius Anscharium archiepiscopum Hamburgensibus primum inauguravit. Fundamentum regiae episcopalis etiamnunc in Via Lapidea aspici potest. Anno 845 Normanni (Vicingi) feroces Hamburgensibus bellum intulerunt, postea etiam Sclavi. Quarum rerum documenta praeclara sunt libri Adami BremensisGesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum inscripti.
Napoleone primo eius nominis imperatore Francogallis imperante ager Hamburgensis una cum Batavorum Frisiorumque sedibus dicioni et imperio Francogallorum allegatus, mox autem tyranno superato in libertatem vindicatus est.
Anno 1871, cum Germanorum civitates tribus populi Gulielmo I rege Borussiae imperante devictis Francogallis in unum imperium coniungerentur, etiam Hamburgenses sua sponte ad imperium Germanicum accesserunt. Sed non prius quam 1888 Hamburgum etiam sodalis Societatis portorii Germanicae facta est. Inde ab eo tempore illud populi Germanici portae ad orbem terrarum cognomen urbis honorificum vulgatum est.
Anno 1918 etiam Hamburgo constitutio libera data est, ita ut omnibus incolis aequa iura darentur. Anno 1923communistae frustra rerum potiri conati sunt.
Anno 1933, etiam Hamburgi Nazistae rerum potiti sunt et democratiam deleverunt. Anno 1937 eorum, qui Berolini populo Germanico imperabant, consilio fines urbis vicinis plurimis adiectis hodiernum ad modum propagati sunt. secundo bello mundano Hamburgum aeronavibus pyroboletariis valde deletum est.
Sed 31 Octobris2001 post electionem civitatis Ole de Beust magister civium superior Hamburgi successor Ortvini Runde (SPD) electus est. Ab hoc die variis coalitionibus urbem patriam regnavit, primo CDU cum Factione Reipublicanae Impetu foedus fecit, deinde ab anno 2004 post foedus finitum et electionem habitam factio sua maiorem partem legatorum adepta est, denique ab anno 2008 cum GAL. Foedere inter alia sancitum est, ut scholae Hamburgi reformandae essent: Ad usque sextum annum omnes dicipuli unam scholam frequentare debuerunt. Sed id plebiscito incolarum 18 Iulii2010 repudiatum est, quamquam omnes paene factiones (nisi FDP) reformae favebant. Itaque de Beust eodem die se a magistratu se recessurum pronuntiavit. 25 Augusti 2010 Christopherus Ahlhaus (CDU) successor electus est et aliquamdiu cum viridibus foedus habere pergebat. Sed 25 Novembris 2010 Virides foedus regendi finiverunt. Suffragium novum in 20 Februarii2011 constitutum est. Hoc suffragio Factio Socialis Democratica maximam partem votorum accepit et 7 MartiiOlaus Scholz novus magister civium electus est, qui sine alia factione urbem regere potest. Sed suffragiis anno 2015 habitis Scholz foedus regnandi cum Viridibus facere coactus est[4]. Postquam Scholz Administer Foederalis Aerarii Publici vocatus est, ei 28 Martii2018 Petrus Tschentscher, consodalis factionis SPD, ad munus successit.
Pars maxima incolarum Christiani Lutherani sunt (circa 32%), pars minor Catholica est, sunt circa 10 per centum. Ceteri aliarum religionum sectatores vel nullius religionis sodales sunt.
Urbi Hamburgensi clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, mensibus frigidissimis Decembri, Ianuario, Februario, calidissimis Iunio, Iulio, Augusto; temperatura aëris media a Decembri ad Februarium circiter 2° atque mense Iulio 18.7°, minima inter −0.3° et 13.8°, maxima inter 4° et 23.5°, sed minima extrema usque hodie nota −29.1°, maxima extrema 37.3°; pluviis mense Aprili ad 43 mm tantum, mense Augusto 79 mm; diebus pluviosis per annum totum fere 129 incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 37, mense Maio 223, per annum totum 1 582 relatis.[5]
Hamburgum in septem regiones urbanas divisum est, quarum una, Altona, vicus piscatorum fuit anno circiter 1535 conditus atque ab anno 1664 usque in 1938 urbs a se ipsa. Aliae regiones sunt Urbs Media, Hamburgum Septentrionale, Bergedorf, Eimsbüttel, Harburg, Wandsbek.
Urbs Media Hamburgensis ex uno et viginti vicis constituitur, videlicet urbe Hamburgo vetere, Billbrook, Billstedt, Borgfelde, Finkenwerder, HafenCity, Hamm-Nord, Hamm-Mitte, Hamm-Süd, Hammerbrook, Horn, Kleiner Grasbrook, Neustadt, Neuwerk, Rothenburgsort, Steinwerder, St. Georg, St. Pauli, Veddel, Waltershof, Wilhelmsburg.[6]