Gardenia taitensis
Gardenia taitensis (Anglice Tahitian gardenia, tiare flower) est species plantarum florentium familiae Rubiacearum, in litoribus terrae altae Oceaniae occidentalis endemica. Planta, in Melanesia et Polynesia Occidentali orta, est introductio aboriginalis in Insulis Cook et Polynesia Francica, et fortasse Havaiis.[2]
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/53/Tiare_Maori.jpg/240px-Tiare_Maori.jpg)
Asteridae
Ordo : Gentianales
Familia : Rubiaceae
Genus : Gardenia
Species : G. taitensis
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/3/3e/Starr_070221-4650_Gardenia_sp..jpg/100px-Starr_070221-4650_Gardenia_sp..jpg)
Planta est sempervirens frutex tropicus, qui ad 4 m altus crescit. Folia sunt nitida, atroviridia 5–16 cm longa, secundum caulem opposita. Flos est cremeus, stelliformis, 5–9 lobis (quoque lobo 2–4 cm longo), et fragrantissimus. Insigniter est una ex paucis plantis excultis in Polynesia endemicis. Is est flos civitatis Polynesiae Francicae et Insularum Cook.
Nomen ipsum est falsum quia planta nec endemica nec naturalizata Tahitis est. Primum binomen gratum pro planta ex speciminibus ab Iulio Dumont d'Urville Tahitis anno 1824 conlectis appellatum est; ergo nomen scientificum Gardenia taitensis et nomen in aliis linguis simile. Primum autem Tahitis conlecta est a Forster patre filioque per primam Praefecti Cook navigationem Pacificam (1768–1771), quamquam eadem Gardeniae floridae falso visa est.[3]
Synonyma
- Gardenia weissichii
- Gardenia tahitensis
- Randia tahitensis
Nomina Pacifica
- Tiare maʻohi, tiare tahiti (Polynesia Francica)
- Tiare maori, tiale maoli (Insulae Cook)
- Pua, pua samoa, pua fiti (Samoa)
- Siale tonga (Tonga)
- Bua (Viti)
Usus communes
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/5/55/Starr_080117-1711_Gardenia_taitensis.jpg/150px-Starr_080117-1711_Gardenia_taitensis.jpg)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/c9/Starr_070221-4645_Gardenia_sp..jpg/150px-Starr_070221-4645_Gardenia_sp..jpg)
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/b/b6/Starr_070221-4638_Gardenia_sp..jpg/150px-Starr_070221-4638_Gardenia_sp..jpg)
- Polynesiani in Insulis Pacificis flores fragrantissimos in suis monilibus floralibus (ei in Insulis Cook, hei Tahitis, lei in Havaiis, ʻula in Samoa) adhibent.
- In nonnullis memoriis Pacificis, flos gestus statum coniunctionis significat: flos auri laeva personam cui sunt coniunx aut deliciae; flos auri dextra gestus, personam amores petentem designat.
- Plantae putantur proprietates medicinales, ad curandos nonnullos morbos. In Tonga, infusio ex cortice facta in nasum, oculos, et os ad curandam "morbus manium" stillatur. In Samoa, partes plantae ad curandam inflammationem adhibentur.[4]
Notae
Nexus externi
- Cook Islands Biodiversity: Gardenia taitensis, Tahitian Gardenia - cookislands.bishopmuseum.org
- USDA Plants Database: Gardenia taitensis - plants.usda.gov
- The Endeavour Journal of Joseph Banks 1768-1771, Gardenia taitensis - nzetc.org
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae ad Gardeniam taitensem spectant. |