Euphorbiaceae

Euphorbiaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Malpighialium, cui sunt circa 280 genera et fere 6000 specierum. Pleraeque sunt herbae zonarum tropicarum; multae sunt frutices arboresque. Species plerumque in tropicis Indomalaesiae Americaeque Australis regionibus endemicae sunt.

Aleurites moluccana

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malpighiales 
Familia : Euphorbiaceae 
Juss.
   
Subdivisiones: Subfamiliae
* Acalyphoideae
  • Crotonoideae
  • Euphorbioideae

Usus

Nonnullae plantae sunt maximi momenti; exempli gratia, Hevea brasiliensis, Jatropha curcas, Manihot esculenta, et Ricinus communis. Multae excoluntur pro ornamento, sicut Euphorbia pulcherrima (Anglice: poinsettia). In America Septentrionali, Euphorbia esula et Sapium sebiferum, cum invadere soleant, plantae inutiles habentur. In medicina, nonnullae species sunt contra herpem simplicem? efficaces.[1]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America
Vicimedia Communia plura habent quae ad Euphorbiaceas spectant.
Vide "Euphorbiaceas" apud Vicispecies.