Eudicotyledones[1] vel Eudicotyledoneae[2] sunt monophyleticusplantarum florentium grex, qui a prioribus auctoribus tricolpati et dicotyledones non-Magnoliidi appellatus est. Nomen ad verbum significat 'dicotyledones veri', quod grex plurimas plantas dicotyledones habitas continet, quibus sunt usitatae proprietates dicotyledonosae. Nomeneudicotyledonum, a Doyle et Hotton anno 1991 positum, late acceptum est ad spectandum ad unum ex maximis angiospermarumcladis (qui in plus quam 70 centesimis omnium angiospermarum consistit); alius cladus in monocotyledonibus consistit. Dicotyledones reliqui aliquando appellantur palaeodicotyledones, sed hoc nomen non late acceptum est, quod id ad gregem monophyleticum non spectat.
Aliud nomen eudicoyledonum est plantae tricolpatae, nomen quod ad morphologiampollinis spectat. Huic gregi est pollen tricolpatum, vel formae ex eo deductae. His pollinibus sunt tres vel plus pori, in sulcis geniti appellatis colpis. Contra has plantas, plurimae aliarum plantarum seminiferarum (hoc est gymnospermae, monocotyledones, et palaeodicotyledones) pollen monosulcatum gignunt, poro uno in sulco. Nomen tricolpatarum, a nonnullis botanistis antepositum ut confusio cum dicotyledonibus, grege non monophyletico, vitetur (Judd et Olmstead 2004).
Nomen Anglicum eudicots adhibetur in systematibus APG (1998) et APG II (2003) ad classificandas angiospermas. Adhibetur ad cladum, gregem monophyleticum, qui plurimos (priores) dicotyledones comprehendit.
Eudicotyledones in duos greges disponi possunt: eudicotyledones basales (Anglice: basal eudicots) et eudicotyledones nucleares (core eudicots).[3]Eudicotyledones basales est nomen haud sollemni more pro grege paraphyletico; eudicotyledones autem nucleares sunt grex monophyleticus.[4]
Altera investigatio suasit ut eudicotyledones disponi possint in duos clados: Pentapetala, omnes eudicotyledones nucleares praeter Gunnerales comprehendentia, et Gunnerales.[5] Pentapetala in tres clados tum disponi possunt:
(i) in clado superrosidarum, qui consistit in Rosidis, Vitaceis, et Saxifragalibus
(ii) in clado superasteridarum, qui consistit in Berberidopsidalibus, Santalalibus, Caryophyllalibus, et Asteridis
(iii) in familia Dilleniaceis
Intra eudicotyledones nucleares, maximi greges sunt rosidae et asteridae:
Doyle, J. A., et C. L. Hotton. 1991. Diversification of early angiosperm pollen in a cladistic context. In Pollen and Spores: Patterns of Diversification, edd. S. Blackmore, et S. H. Barnes, 169–95. Oxoniae: Clarendon Press.
Judd, Walter S., et Richard G. Olmstead. 2004. A survey of tricolpate (eudicot) phylogenetic relationships. American Journal of Botany 91: 1627–44. doi:10.3732/ajb.91.10.1627. Textum plenum.