Euagoras I

Euagoras I fuit rex Salaminis in insula Cypro ab anno circiter 411 a.C.n. usque ad annum 374 a.C.n. cum filius Nicocles ei successit. Eius domus a Teucro heroe Homerico originem duxisse sese iactabat. Nihilominus non a maioribus regnum accepit sed usurpatorem e Phoenice expellere debuit priusquam avito throno potiretur[1].

Decima pars stateri aurei Evagora regnante percussa. Ex una parte Herculis caput leontina pelle copertum, ex altera capra iacens.

Prima parte regni Achaemenidarum vassallus esse non recusavit et 394 a.C.n. Persarum classem et Atheniensem Cononem adversus Lacedaemonios adiuvit. Iam enim anno 405 a.C.n., cum Atheniensium classis ad Aegos Potamum deleta esset, Conon strategus apud eum confugerat[2]. Ab anno vero 391 a.C.n. cum totam insulam in suam potestatem redigere vellet nec Persarum rex Artaxerxes consentiret, ab illis deficere coepit atque, socius et amicus Atheniensium[3] adeo ut civitate Atheniensi honoris causa donatus sit[4], usque ad Ciliciam et Phoenicen imperium suum prolatavit[5]. Athenienses vero pace Antalcidae facta (387 a.C.n.) eum mox deseruerunt[6]. Diu modo solus modo ab Aegyptiorum rege Acori[7] adiutus Persis restitit atque rhetor Isocrates eius exemplo ad imbecillitatem Persici imperii demonstrandam utebatur. Postremo ad Citium victus[8] et in urbe sua obsessus (380 a.C.n.) avitum regnum tantummodo retinuit atque tributum annuum Persis solvit. Sed anno 374 a.C.n. ab eunucho occisus est[9].

Isocrates, qui eius amicus fuerat, rogante filio eius vitam post mortem laudavit. Non tam verum Euagoran quam idealem regem pingebat, quod genus litterarum postea 'regum speculum' appellatum est[10].

Fontes

Plura legere si cupis

Notae