Erinaceus europaeus
Erinaceus europaeus est species mammalium familiae Erinaceidarum, quae in Europa, praesertim in Europa occidentali, etiam in insulis Britannicis, necnon in regionibus Europae mediae, Sueciae, Norvegiae, in Finnia, Estonia, et partim in Russia invenitur. Apud antiquos īrēnāceus[1] vel ēricius[2] appellabatur.
Ordo : Eulipotyphla
Familia : Erinaceidae
Subfamilia : Erinaceinae
Genus : Erinaceus
Species : E. europaeus
Tergum eius fere 6 000 aculeis 2–3 centimetra longis contegitur. Corpus est inter 16 et 26 centimetra longum et pondo inter 0.4 et 1.2 chiliogrammata pendit. Post soporem hibernum pondus modo 300 grammatum habere potest, sed aestate ineunte brevi tempore pinguescit.
Varia animalia parva venatur: plerumque coleoptera, myriapoda, formicas, dermaptera, araneas, et alia insecta, sed etiam ranas, et pullos murum, talparum, avium. Nonnumquam etiam glandibus, fungis, baccis vescitur.
Imagines
- Erinacei iuvenis et adultus
Notae
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad erinaceum europaeum spectant. |