Ecclesia Nova

Ecclesia Nova, vel Swedenborgianismus,[1] est una ex nonnullis sectis Christianis per historiam cognatis quae se novum motum religiosum evolverunt, a scripturis Emanuelis Swedenborg (1688–1772) scientistae et theologi Suecici effectum. Swedenborg dixit se revelationem ex Iesu Christo expertum fuisse quam per continuas imagines caelestes annos saltem viginti quinque acceptas viderat. Praedicavit in scripturis Deum in loco usitatae ecclesiae Christianae Novam Ecclesiam substituere, quae Deum in una persona (Iesu Christo) venerari debet. Nova Ecclesia docet necesse esse quoque homini paenitentia, correctione, et vitae regeneratione una agere.[2] Motus in fide conditus est Deum Swedenborg ipsi explanavisse spirituales Bibliorum Sacrorum significationes ut via veritatis Secundi Iesu Adventus patefactae. Swedenborg postulavit suas scripturas inspirationem divinam habuisse,[3] et sectatores credunt Swedenborg ipsum Iudicium Ultimum in mundo spirituali cum inauguratione Novae Ecclesiae observavise.

Crux Swedenborgiana.
Cathedralis Ecclesiae Generalis, Bryn Athyn situs.

Inter homines vel per scripturas Swedenborgianas vel per Novam Ecclesiam commotos sunt:

  • Daniel Burnham, cuius parentes fuerunt Swedenborgiani
  • Robertus Carter III, Swedenborgianus anno 1787 factus est
  • Aaron Lufkin Dennison, coconditor Boston Watch Company et praecursor Americanae horologorum industriae
  • Leonardus Gyllenhaal, entomologus et Swedenborgianus
  • Stephanus Gyllenhaal, progenies Leonardi, Swedenborgianus alitus
  • Henricus James, theologus et patar Gulielmi James
  • Helena Keller, Light in My Darkness scripsit, librum qui notiones Emanuelis Swedenborg suaset
  • Iacobus Tyler Kent, physicus homoeopathicus Americanus saeculi undevicensimi
  • Lucius Lyon
  • Mehmet Oz
  • Gulielmus Rainey Marshall, quintus gubernator Minnesotae
  • Ludovica Wilson, conditor Al-Anon, Swedenborgiana alita
  • Isaac Pitman Eques, notarum inventor
  • Gulielmus Harbutt, plasticine inventor
  • Ioannes "Ioannes Appleseed" Chapman, missionarius et praecursor qui malos per Medium Occidentalem Americae posuit
  • Robertus Frost, poeta Americanus, in ecclesia baptizatus[4]
  • Ernestus Georgius Trobridge, architectus et evolutor

Manent viginti quinque templa in Anglia et pauci ministri. Sectae saeculo undevicensimo erant plus quam centum templa in Britanniarum Regno, saepe grandissima templa modo Anglicanissima, magnis chancels. suggestibus lateralibus, et aris praedita. Paene omnia nunc excluduntur vel saeculo vicensimo refecta sunt. Nonnulla Londinii supersunt.

Nexus interni

  • Ecclesia Christiana Biblica (vegetariana)
  • Collegium Bryn Athyn
  • Museum Glencairn

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Swedenborgianismum spectant.

Formula:Wikisource portal

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereThe Zone of Interest (pellicula 2023)Specialis:Nuper mutataDisputatio:SuperherosVicipaediaCasulaSecundum bellum mundanumChisinoviaLingua LatinaVeni, vidi, viciOblivionIacobus SteinbergerHarvey (liquamen)Antonius Houdar de La MotteSupermanMathematicaRussiaVicipaedia:PraefatioQuantitas substantiaeVicipaedia:TabernaChristophorus ReeveVicipaedia:RepudiationesPortugalliaCivitates Foederatae AmericaeLes TernesCategoria:Myrias SocietasFelesGermaniaGaius Iulius CaesarVicipaedia:Index paginarum cottidianarumDisputatio:VicipaediaIPv6RomaPagina primaAcetum e capsicisImperium RomanumVicimedia