Dithyrambus

Dithyrambus (Graece διθύραμβος dithýrambos) est canticum in honorem divi Dionysi quod valde diuque prospere in Graecia antiqua evenit. Etymologia huius vocis et ipsius divi nominis non Graeca esse videtur; primum legi potest verbum διθύραμβος in reliquiis cuiusdam carminis ab Archilocho Pario iamborum scriptore ficti.

Hoc modo scripsit Archilochus:

ὡς Διωνύσοι᾽ ἄνακτος καλὸν ἐξάρξαι μέλος
οἶδα διθύραμβον οἴνωι συγκεραυνωθεὶς φρένας.[1]
Quam domini Dionysi venustum canere canticum,
dithyrambum, possum cum a vino perturbor animo.

Ut fama communis est, dithyrambus commentus Corynthi est et una cum Dionysi cultu protulit longe lateque. Huic cantico normas chorumque tribuisse Arion Methymnaeus traditur; Herodotus ipse confirmavit [2] Arionem ipsum inventorem fuisse.

Lasus Hermionensis poeta [3] in extremo saeculo sexto a.C.n. dithyrambos introduxit in certamina Dionyso dicata quae Athenarum habebantur; clari poetae Simonides, Pindarus Bacchylidesque multos horum et alia carmina sacra pepigerunt.Aristoteles philosophus affirmavit, in libro De arte poetica, dithyrambum originem tragoediae dedisse [4] atque Thespin primum docuisse dithyrambos histrionibus scaenicis utendo.

Pariter constabat dithyrambus e musica, poesē et choreis. Quinquaginta coronati saltatores rapide volvebantur; simul unicus cantor personam Dionysi gerebat, choro laudes canente, tibiis et cymbalis vehementer resonantibus.

Notae

Bibliographia

  • Friedrich Wilhelm Leopold Emil Luetcke, De Græcorum dithyrambis et poetis dithyrambicis, Berolini (1829)
  • Guilelmus Mauricius Schmidt, Diatribe in dithyrambum poetarumque dithyrambicorum reliquias. Berolini: Reimer, 1845 Textus apud archive.org
  • Albin Lesky, Die tragische Dichtung der Hellenen, Gottingae (1972)

Nexus interni