Devanagari

Devanāgarī, scriptura sua देवनागरी, est abugida a scriptura Sinaitica? per Aramaicam et Brahmi ducta, quae in paeninsula Indica perfecta est circa 1200 ad linguam Sanscritam scribendam, etsi lingua Sanscrita prius scripturis aliis scribebatur. Abhinc saeculo 19, solitissima scripta pro lingua Sanscrita Devanagari fuit.

Verbum 'Sanscrita' (saṃskṛtam) in scriptura Devanagari.
Hac in commentatione translitteratio secundum IAST adhibetur. Interdum verba inter /intercidentes/ translitteratione IPA monstrantur.

Etymologia

Verbum devanagari[1] significat "divina et urbana", "divina" et deva sunt verba cognata. Feminini generis est adiectivum cum nomine lipi, quod "scriptura" significat. Ergo devanagari lipi significat plus minusve "urbana scriptura deorum". Devanagari polita est e scriptura nagari in familia scriptarum Guptarum, quae aptatae sunt ad scribendas linguas terrarum quae sunt hodie in India septentrionali, Nepalia, et Thibeto.

Ratio abugidae

  • Omnes litterae consonantes in forma prima quasi cum vocale a /ə/ innata pronuntiatur. Exempli gratia, littera क auditur ka,, क + न = कन kana, et क + न + य = कनय kanaya.
  • Vocales praeter a signis diacriticis, matris appellatis, notantur. Ergo के ke, कु ku, की kī, का kā, etc. Vocales habent formas proprias si verbum incipiunt vel sequuntur alias vocales in diaeresi. Exempli gratia ū scribitur diacritico in littera कू kū, sed habet formam propriam ऊ in ऊक ūka et कऊ kaū.
  • Greges consonantium? ligaturis (saṃyuktākṣara "coniunctiones") scribuntur. Exempli gratia litterae क न य coniungi possunt vel क्न + य knaya, vel क + न्य kanya, vel omnes una क्न्य knya.
  • Consonans ad finem verbi diacritico (Sanscrite virāma) notatur. Ergo क्नय् non est knaya sed knay.

Omnis littera talis syllabam (Sanscrite akṣara) facit, ergo कनय kanaya syllabas habet tres क्न्य knya vel कु ku autem unam.

Litterae

Ordo litterarum, sicut in plurimis scripturis Brahmicis, rationem phoneticam sequitur quae spectat ad locum linguae in ore, aspirationem, vocem?, durationem vocalium, et modum consonantium articulandi.

Vocales

Vocales sunt 8, semivocales 4, diphthonogi 2; a, i, o habet quoque formas longas. e et o sunt breves, sed in diphthongos longos miscentur. Etiam sunt formae breves et longae semivocalium r et l.

Forma propriaTranslitterataDiacriticum cum पForma propriaTranslitterataDiacriticum cum प
kaṇṭhya
gutturalis
aāपा
tālavya
palatal
iपिīपी
oṣṭhya
labialis
uपुūपू
mūrḍhanya
retroflectens
पृपॄ
dantya
dentalis
पॢपॣ
kaṇṭhatālavya
palato-gutturalis
eपेaiपै
kaṇṭhoṣṭhya
labio-gutturalis
oपोauपौ

Consonantes

sparśa
Plosivae/Occlusivae?
anunāsika
Nasales
antastha
Approximantes
ūṣma/saṃghashrī
Fricativae
Vox →aghoṣa
sine voce
ghoṣa
cum voce
aghoṣaghoṣa
Aspiratio →alpaprāṇa
non aspirata
mahāprāṇa
aspirata
alpaprāṇamahāprāṇaalpaprāṇamahāprāṇa
kaṇṭhya
gutturales
ka
/k/
kha
/kʰ/
ga
/ɡ/
gha
/ɡʱ/
ṅa
/ŋ/
ha
/ɦ/
tālavya
palatales
ca
/c,t͡ʃ/
cha
/cʰ,t͡ʃʰ/
ja
/ɟ,d͡ʒ/
jha
/ɟʱ,d͡ʒʱ/
ña
/ɲ/
ya
/j/
śa
/ɕ,ʃ/
mūrdhanya
retroflectentes
ṭa
/ʈ/
ṭha
/ʈʰ/
ḍa
/ɖ/
ḍha
/ɖʱ/
ṇa
/ɳ/
ra
/r/
ṣa
/ʂ/
dantya
dentales
ta
/t̪/
tha
/t̪ʰ/
da
/d̪/
dha
/d̪ʱ/
na
/n/
la
/l/
sa
/s/
oṣṭhya
labiales
pa
/p/
pha
/pʰ/
ba
/b/
bha
/bʱ/
ma
/m/
va
/ʋ/

Coniunctiones

Citationes

Bibliographia

  • Maurer, Walter H. (1976) On the Name Devanāgarī. JAOS 96 (1), 101–104.

Nexus externi

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!