Cornelius Bloemaert II
Cornelius Bloemaert II (vulgo: Cornelis Bloemaert II; Traiecti ad Rhenum anno 1603 fere natus; Romae 28 Septembris anno 1692 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus et delineator Nederlandicus.
![Cornelius Bloemaert II: imago](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/13/Anonymous_after_Nicolaes_Maes_-_Portrait_of_Cornelis_Bloemaert.jpg/150px-Anonymous_after_Nicolaes_Maes_-_Portrait_of_Cornelis_Bloemaert.jpg)
Obitus: 28 Septembris 1692; Roma
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Familia
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/1/1b/The_Annunciation_to_the_Virgin._Engraving_by_C._Bloemaert%2C_c_Wellcome_V0034573.jpg/250px-The_Annunciation_to_the_Virgin._Engraving_by_C._Bloemaert%2C_c_Wellcome_V0034573.jpg)
Biographia
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/c/ca/Aurantium_corniculatum.jpg/250px-Aurantium_corniculatum.jpg)
Abrahamae Bloemaert secondae uxoris[1] filius secundus[2], patris et Gerardi de Honthorst discipulus fuit[2]. Postea ex Crispiano Passaeo incisionis artem didicit, [3][4]: enim ob eius chalcographias notus est[3]. Lutetiae de 1630 usque ad 1633 laboravit[2], ubi cum Theodoro Matham maecenatis Favareaux operam Tableaux du Temple des Muses sociavit[1]. Deinde a Vincentio Giustiniani convocatus, ob Ioachimi de Sandrart monitionem[1] a Romam migravit[2]. Ibi Petrus Cortonensis moderans et praecipue ob Familia Barbarinorum chalcographias perfecit[3]. Ex Dominici Zampieri, Petri Cortonensis, Cyri Ferri picturibus et ex Vincentii Giustiniani collectaneorum Ioachimi de Sandrart delineationibus magis quam 400 chalcographias effecit[4]. Extremam operam cum Rainero de Persijn et Theodoro Matham sociavit[1]. Praetera Schildersbent comes fuit, cognomem Hiems (Winter) habens[2][1]. Usque ad 1692 Romae mansit[2], etiam Florentiae parumper laborans[1].
Maxime generis et religiosa argumenta, aedificia atque monumenta effigiavit et effigies perfecit[2]. Eius sculpendi ratio exacta est, quae a Gerardo de Honthorst et Abrahama Bloemaert adducitur[3]. Hic artifex, ut Iacobus Callot, Ioannes van de Veldius et Abraham Bosse, chalcographiae artem miscellaneam adhibebat, vel potius primum laminam acido incidebat (aqua fortis) et deinde viriculo supra striibus perpoliebat[5].
Ieremias Falck[2], Ioannes Odazzi[6] et Henricus de Keyser senior eius discipuli fuerunt[7].
Opera
- Annuntiatio Domini, chalcographia ex Ioanne Lanfranco, 1650 fere
- Minor esca maioris', chalcographia, Emblemata Politica In Aula Magna Curiae Noribergensis Depicta, 1617[8]
- Bonifatius Winfridus effigies, chalcographia, 1630 fere[9]
- Willibrordus Traiectensis effigies, chalcographia, 1630 fere[10]
- Margaritae Antiochenae effigies, chalcographia ex Hannibale Carracci, Rijksmuseum, Amstelodami[11]
- Aurantium corniculatum, chalcographia a Ioanne Baptista Ferrari, Hesperides, 1646[12]
- Striatus amalphitanus, chalcographia a Ioanne Baptista Ferrari, Hesperides, 1646[13]
- Frons libri, chalcographia, Asia Danielis Bartoli, 1667[14]
- Paulus Tarsensis Graecos de ultimo iudicio docet, chalcographia ex Cyro Ferri, 1679[15]
Notae
Bibliographia
- Moes (2015). "Bloemaert (Cornelis) (2)". Nieuw Nederlandsch Biografisch Woordenboek (NNBW)
- "Bloemaert, Cornelis, II (Dutch painter, 1603-ca.1684)". Union List of Artist Names Online. 2015
- "Bloemaert". Enciclopedie on line - Treccani.it. 2015
- "Cornelis Bloemaert (II)". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- "Giovanni Odazzi". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2015
- Arthur M. Hind (2011). Dover Publications Inc.. ed. A History of Engraving and Etching. Novi Eboraci. pp. 197-198. ISBN 0-486-20954-7
Nexus externi
![]() | Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornelium Bloemaert spectant. |