Communitates ecclesiales de basi

Communitates ecclesiales de basi[1] in Ecclesia Catholica[2] sunt parvi christianorum greges minus formaliter constituti intra alicuius paroeciae dicionem. Ex vicinis plerumque tales parvi coetus constant, qui statis temporibus (exempli gratia octavo quoque die —eodem scilicet semper hebdomadis die— eademque diei hora) in privatis plerumque aedibus ad Deum orandum, ad Bibliorum lectioni vacandum, ad catechesim tradendam nec non ad meditationes de religione atque de sua cuiusque vita in lumine fidei cum aliis communicandas congregantur.

Communitates ecclesiales de basi, ut in America Latina appellantur, saepe "parvae communitates christianae" et aliis titulis in Africa nuncupari solent.

Altera saeculi XX dimidia parte, paulo ante Concilium Vaticanum Secundum coactum, ut putatur, communitates ecclesiales de basi in Brasilia ortae sunt atque post concilium conclusum valde increbruerunt. In Americae Meridianae praesertim et Mediae terris, sed etiam alibi, tales exigui catholicorum manipuli influxu culturali theologiae liberationis informantur, quod efficit ut pauperum et eorum qui iniustitiam patiuntur sublevatio ac defensio maximi in eis sit momenti et ponderis; nonnusquam autem, velut in ipsa America Latina, in plagis Africanis, in Asia, et notabiliter in Insulis Philippinis, ab episcoporum conferentiis saepe foventur.

Notae

🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereThe Zone of Interest (pellicula 2023)Specialis:Nuper mutataDisputatio:SuperherosVicipaediaCasulaSecundum bellum mundanumChisinoviaLingua LatinaVeni, vidi, viciOblivionIacobus SteinbergerHarvey (liquamen)Antonius Houdar de La MotteSupermanMathematicaRussiaVicipaedia:PraefatioQuantitas substantiaeVicipaedia:TabernaChristophorus ReeveVicipaedia:RepudiationesPortugalliaCivitates Foederatae AmericaeLes TernesCategoria:Myrias SocietasFelesGermaniaGaius Iulius CaesarVicipaedia:Index paginarum cottidianarumDisputatio:VicipaediaIPv6RomaPagina primaAcetum e capsicisImperium RomanumVicimedia