Circuitus Franciae 2018

Circuitus Franciae 2018 fuit centesima quinta editio Circuitus Franciae, unius e tribus birotationis Circuitibus Grandibus. Incipiet certamen Nerii Monasterii in Vendea praefectura Franciae die 7 Iulii, finivitque ad stationem Camporum Elysii Lutetiae die 29 Iulii. Rectores 178 ex viginti duabus manibus cursu birotario certabunt. Circuitus, 3329 chiliometra longus, fuit saeculi brevissimus, et circuitus e Vendea quinquies profectus est. Certamen una hebdomade dilatum est quia id et Certamen mundanum pedilusorium (2018) inter se repugnabant.[1]

Iter Circuitus Franciae 2018.

Manus

Omnes duodeviginti manus mundiales UCI, quia Circuitus Franciae unum e certaminibus UCI World Tour est, cursu necessarie certare poterunt. Praeterea, quattuor manus UCI Professional Continental manus wildcard die 6 Ianuarii 2018 nuntiatae sunt, peloton manuum viginti duarum complentes.[2] Quae manus sunt Cofidis, Direct Énergie, et Fortuneo–Samsic e Francia et Wanty–Groupe Gobert e Belgio, quorum omnes in certamine antea adfuerunt.[3]

Manus UCI World
  • AG2R La Mondiale
  • Astana
  • Bahrain–Merida
  • BMC Racing Team
  • Bora–Hansgrohe
  • EF Education First–Drapac p/b Cannondale
  • Team Dimension Data
  • Team Katusha–Alpecin
  • LottoNL–Jumbo
  • Lotto–Soudal
  • Movistar Team
  • Mitchelton–Scott
  • Quick-Step Floors
  • Team Sky
  • Team Sunweb
  • Trek–Segafredo
  • UAE Team Emirates
  • Groupama–FDJ
Manus UCI Professional Continental
  • Cofidis
  • Direct Énergie
  • Fortuneo–Samsic
  • Wanty–Groupe Gobert*

Stationes

Acclivitas ad Alpe d'Huez, hic anno 2011 picta, primum post 2015 videbitur, quia finis stationis duodecimae erit.
Paene 2.7 km saxorum ab Auchy-lez-Orchies ad Bersée erit longissima certaminis via pavé.

Itinerarium certaminis die 17 Octobris 2017 nuntiatum est.[4]

Proprietates stationum
StatioDiesCursusSpatiumGenus
17 IuliiNerio Monasterio—Fontenay-le-Comte189 km Statio plana
28 IuliiMouilleron-Saint-Germain—Rupes ad Yonem183 km Statio plana
39 IuliiCauletoCauletum35 km Certamen temporis manuum
410 IuliiSublacoSarzeau192 km Statio plana
511 IuliiOrienteCoriosopitum203 km Statio mediocriter montana
612 IuliiBrestiaMûr-de-Bretagne181 km Statio mediocriter montana
713 IuliiFiliceriisCarnotes231 km Statio plana
814 IuliiDrocisAmbianum181 km Statio plana
915 IuliiNemetacoRosbacum154 km Statio plana
16 IuliiAnneciiDies otii
1017 IuliiAnnecioBornantium Anniciense159 km Statio montana alta
1118 IuliiOblimo—La Rosière108 km Statio montana alta
1219 IuliiBurgo Sancti MauritiiAlpe d'Huez175 km Statio montana alta
1320 IuliiLe Bourg-d'OisansValentiam169 km Statio plana
1421 IuliiSancto Paulo TricastinorumMimatem187 km Statio mediocriter montana
1522 IuliiMillauCarcasonem181 km Statio mediocriter montana
23 IuliiCarcasoneDies otii
1624 IuliiCarcasoneBalneum Lixonense218 km Statio montana alta
1725 IuliiBalneo LixonensiSaint-Lary-Soulan (Col de Portet)65 km Statio montana alta
1826 IuliiTrie-sur-BaïsePalum172 km Statio plana
1927 IuliiLordaLaruns200 km Statio montana alta
2028 IuliiSaint-Pée-sur-NivelleEspelette31 km Certamen temporis singularium
2129 IuliiHouillesLutetiam (Campi Elysii)115 km Statio plana

Notae

Nexus externi