Bryozoa

taxon

Bryozoa sunt animalia aquatica, fere semper composita,[1] colonias[2] scilicet coniunctorum membrorum efformantes. Quae membra zooides dicuntur, utpote animalibus similia, sed quae animalia strictissimo sensu dici nequeunt.[3] Corpus uniuscuiusque zooidis e polypide[4] organa fere omnia, inter quae lophophorum, continente et cystide, quasi sacco (nonnumquam cum exosceleto) polypidem circumcingente, constat; zooides autem funiculo connectuntur.[5] In taxinomia zoologica, Bryozoa tamquam phylum habentur.[6]

Membranipora membranacea, colonia bryozoi thallo algae adhaerens.

Numerus specierum Bryozoorum hodiernorum est 5869,[7] fossilium autem circiter 15 000.[8]

Nomina

Bryozoa in Museo Senckebergiano Francofurtensi, formas pervarias zoariorum exhibentia.

Nomen Bryozoorum, e vocabulis Graecis βρύον ‘muscus’ et ζῷον ‘animal’ componitur. Aliud nomen, olim ad subdivisionem Bryozoorum referens, Ectoprocta scilicet, nunc pro synonymo Bryozoorum habetur, altera subdivisione, Entoproctis nempe, e Bryozois hodie exclusa. Polyzoa idem quod et Bryozoa sunt, sed nostris temporibus hoc nomen in usu amplius non est.[9]

Nomina autem vernacula haud raro Latino significatu similia sunt; exempli gratia Anglicum moss animals, Theodiscum Moostierchen, Polonicum mszywioły.

Descriptio

Schema coloniae Cristatellae, bryozoi phylactolaemati, cum quattuor zooidibus lophophoros protrudentibus.

Colonia Bryozoorum, zoarium nuncupata, saepissime sessilis, ad conchas, algas vel alias res fixa est, immo iis adhaeret; formas pervarias, ut flabelli, fruticis vel folii habere potest; e zoooeciis[10] multis constat, quorum singula singulis zooidibus ad habitandum serviunt. Exosceletus frequenter e carbonate calcii, rarius e chitino componitur.

Zooides Bryozoorum, per blastogenesin, multiplicationem scilicet asexualem originem ducentes, minuta sunt, numquam 1 mm excedentes. Intra zoarium tum omnes zooides similes sunt, tum distingui possunt autozooides sese (et totam coloniam) enutrientes necnon heterozooides ad alias functiones destinati, ab autozooidibus nutriti. Lophophorus est corona tentaculorum, forma circulari vel soleae ferreae equorum, qui e zoooecio trans orificium protrudi potest, reliquibus partibus corporis semper intra zoooecium remanentibus. Systema digestivum duas aperturas habet: os intra lophophorum invenitur; anus autem extra; unde et Ectoproctorum nomen. Systema circulatorium nullum.[9]

In colonia bryozoorum communiter zooides utriusque sexus inveniuntur, unde et reproductio sexualis locum habere potest.[6]

Locus inter alia phyla, classificatio, exempla

Cristatella mucedo, colonia mobilis bryozoi phylactolaemati.

Bryozoa, Brachiopoda, et Phoronida lophophorum habent, quod cognationem eorum arctam demonstrat, unde et tria phyla haec in superphylum Lophophoratorum iunguntur. Phylum autem Bryozoorum in tres classes et octo ordines dividitur.

  • Phylactolaemata (Graece φυλάσσω ‘custodio’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum in forma soleae ferreae atque epistoma (organum parvum os tegens, unde et eorum nomen) habentia, zoariis numquam calcificatis. Phylactolaemata nonnisi in aquis dulcibus vivunt. Cum sceleta eorum non sint calcificata, fossilia eorum rarissima sunt, antiquissimis Phylactolaematis e Permio notis.
    • Ordo unicus Plumatellida.
      • Cristatella, bryozoon in aquis Europae, Americae septentrionalis et Asiae haud rarum, cuius coloniae movere possunt.[11]
      • Pectinatella, zoariis gelatinis, sphaericis, magnis.
  • Zoarium Crisiae denticulatae, bryozoi stenolaemati, zooides tubuliformes longos, obliquos respectu directionis localis incrementi coloniae exhibens.
    Stenolaemata (Graece στενός ‘angustus’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum circularem habentia, epistomate carentia, lophophoro contractionis epithelii coelomatis gratia protrudente, zoariis semper calcificatis; zooidibus tubuliformibus, quorum axis longa cum directione locali incrementi coloniae angulum acutum facit. Cyclostomata antiquissima ex Ordovicio nota sunt.
    • Ordo Cyclostomata, cuius membra usque ad hodiernum diem permanserunt, parietes exteriores tum calcificatos (“fixos”), tum non calcificatos (“liberos”) habent.
      • Inter genera Cyclostomatum hodiernorum nominari possunt, exempli gratia, Crisia et Tubulipora.
    • Reliqui quinque ordines (Cryptostomata, Trepostomata, Fenestrata, Cystoporida, Esthonioporata) extincti sunt et in superordinem Palaeostomatorum iunguntur. Haec bryozoa parietes exteriores liberos semper habent. Palaeostomata Palaeozoico communia erant, nonnullibus usque ad Triassicum permanentibus.[12]
      • Prophyllodictya simplex, bryozoon antiquissimum certum, in petris Tremadocii (Ordovicii inferioris) in Sina inventum est.[13]
      • Fenestella, cuius zoaria tamquam multas fenestras parvas habent.
      • Archimedes, cuius zoarium formam helicis Archimedis exhibet.
  • Zoarium erectum Pentaporae fascialis
    Gymnolaemata (Graece γυμνός ‘nudus’ et λαιμός ‘guttur’), lophophorum circularem habentia, epistomate carentia, lophophoro contractionis parietis corporis gratia protrudente; zooidibus tum breviter tumuliformibus, tum in forma capsellae, quorum axis longa plus minusve parallela ad directionem localem incrementi coloniae est.[14]
    • Ordo Ctenostomata, zoariis non calcificatis. Antiquissima eorum, etiamsi sine sceleto, e periodo Ordovicii nota sunt propter quod in conchis aliorum animalium foraverint, cuius vestigia permanserunt.[15]
      • Alcyonidium, coloniis gelatinis.
      • Walkeria, coloniis filiformibus.[16]
    • Ordo Cheilostomata, zoariis calcificatis, haud raro cum heterozooidibus multis variisque. Hic ordo ultimus Bryozoorum apparuit, periode nempe Jurassica; hodie autem maximus omnium bryozoorum est, cum 4921 speciebus.[7]
      • Flustra, coloniis erectis.
      • Pentapora, coloniis erectis, fortiter calcificatis.
      • Membranipora et Electra, coloniis substrato adhaerentibus.[16]

Bryozoa fossilia frequenter inveniuntur, unde et queastio orta est, an reapse antiquissima eorum in periodo Ordovicii tantum apparuerint, permultis aliis phylis iam in Cambrio notis.[17] Anno 2021 Protomelission in Cambrio inferiore Australiae et Sinae inventum tamquam bryozoorum omnium antiquissimum, ad nullam trium classium (Phylactolaematum scilcet, Stenolaematum et Gymnolaematum) pertinens, descriptum est.[18] Cum interpretatione fossilium horum non omnes autem consentiunt, nonnullibus Protomelission haud bryzoon, immo vero haud animal, sed algam esse affirmantibus.[19]

Pinacotheca

Bibliographia

  • Ryland, J. S. 1970. Bryozoans. Londini: Hutchinson University Library.[9]

Notae