Aulus Manlius Cn.f. Vulso

consul et decemvir

Aulus Manlius Cn.f. Vulso[1] (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus saeculi 5 a.C.n. fuit.

Familia

Filius eius Marcus Manlius Vulso anno 420 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat.

Cursus honorum

Anno 474 a.C.n. Vulso una cum Lucio Furio Medullino consulatum gessit et bellum adversus Veientes paravit. Sed his petentibus indutiae in annos quadraginta datae frumento stipendioque imperato[2]. A senatu idcirco ei ovatio decreta est. Eodem anno cum collega Medullino legem agrariam a tribunis plebis rogatam prohibebat. Itaque anno proximo a Gnaeo Genucio accusatus est. Sed non damnatus est, quod tribunus antea necatus est[3]. Anno sui consulatus et cives Romani numerati sunt: Fuerunt tum 103.000[4].Anno 454 a.C.n. inter legatos fuit, qui, ut instituta Graecorum cognoscerent, a senatu eo missi sunt[5]. Anno 451 a.C.n. etiam inter decemviros legibus scribundis electus est[6].

Notae


Antecessores:
Publius Valerius P.f. Poplicola et Gaius Nautius Sp.f. Rutilus (aut Rufus)
Consul
474 a.C.n.
cum
Lucio Furio Medullino
Successores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus III et Vopiscus Iulius C.f. Iullus
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaSpecialis:QuaerereCategoria:322Specialis:Nuper mutataSecundum bellum mundanumThomas Matthaeus CrooksChisinoviaLingua LatinaDonaldus TrumpTubingaCamillus de LellisLucariaVicipaediaMathematicaVicipaedia:RepudiationesRosalia PanormitanaUnio EuropaeaVicipaedia:PraefatioNeptunaliaVicipaedia:NuntiiPerturbatio personalitatisFasciculus:Red-figure pelike Odysseus under ram (Boston MFA 61.384) detail.jpgSpecialis:Conlationes meaeUniversitas Eberhardina CarolinaIndex SanctorumBonaventura de BalneoregioMasturbatioFranciaProvincia TubingaGaius Iulius CaesarCivitates Foederatae AmericaeBibliotheca Nationalis et Universitaria ArgentoratensisHenricus II (imperator)RomaCollegium BenedictinorumPagina primaBrasiliaOdysseaHarrius Potter (persona)