Aristarchus Lentulov

Aristarchus Basilii filius Lentulov[1], die 4 Ianuarii calendario Iuliano[2] anno 1882 in vico Čërnaja Pjatina gubernii Pensensis[3] natus et die 15 Aprilis anno 1943 Moscuae mortuus, fuit pictor Russicus, futurismo et cubismo aliquot annos propinquus. Pensae et Kioviae et Petropoli in scholis artium, post Lutetiae apud Henricum Le Fauconier et Ioannem Metzinger educatus est. Gregis Bubnovyj valet[4] conditor et annis ab 1910 ad 1916 membrum erat. Tempore rerum novarum Moscuae vivebat et ibi usque ad mortem manebat.

Wikidata Aristarchus Lentulov
Res apud Vicidata repertae:
Aristarchus Lentulov: imago
Aristarchus Lentulov: imago
Nativitas: 14 Martii 1882; Novaya Pyatina
Obitus: 15 Aprilis 1943; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery
Aristarchus Lentulov. Tinnitus. Campanarium Ioannes Magnus dictum, 1915 (pinacotheca Tretiakoviana)
Aristarchus Lentulov. Topia. Ecclesia ruralis, 1917–1918 (Musaeum-reservatum Cremlinus Rostoviae)

Lentulovi ingenium est pulchrum et coloribus splendens. Gaudium eius clarum et alacritas in operibus faciendis magni aestimandi sunt. Picturae eius canunt et animam laetam reddunt, —

scripsit de eo Alexander Benois[5].

Notae

Bibliographia

  • Лентулов А. В. Воспоминания. Petropoli 2014. (Memorabilia Aristarchi Lentulov) (Russice)
  • Лентулова М.A. Художник А. Лентулов. Воспоминания. Moscuae 1969. (Mariae Aristarchi filiae memorabilia) (Russice)

Nexus externi

Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Grove Art • Deutsche Biographie
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aristarchum Lentulov spectant.