Archilochus

Archilochus (Graece Ἀρχίλοχος; floruit medio saeculo VII a.C.n.), in insula Paro natus, fuit poëta Graecus qui praecipue iambos composuit. Coloniam duxit in insulam Thasum antea Thracibus subiectam.

Wikidata Archilochus
Res apud Vicidata repertae:
Archilochus: imago
Archilochus: imago
Nativitas: 688 a.C.n.; Paros
Obitus: 645 a.C.n.; Naxos

Familia

Genitores: Telesicles;

Quintilianus dicit:

...ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum ad hexin maxime pertinebit unus Archilochus. Summa in hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae, plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam quod quoquam minor est materiae esse, non ingeni vitium[1].

Lycamben saepe iambis persequebatur, quod ei filiam pactam nomine Neobulen alteri collocaverat[2], ambos ad laqueum scriptis suis compulisse dicebatur, de quo Horatius:

Archilochum proprio rabies armavit iambo[3].

Archilochium Archilochi heroum Pari inventum est.

Notae

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!