Apocynaceae

taxon

Apocynaceae sunt familia plantarum florentium quae arbores, frutices, herbae, et lianae sunt. Multae Apocynacearum species sunt elatae arbores in tropicis silvis pluvialibus inventae. Plurimae zonas tropicas et subtropicas habitant; aliquae tropicas terras aridas. Etiam sunt herbae perennes in zonis temperatis inventae. Multis harum plantarum est sucus lacteus, qui ingestus venenosus est. Aliis autem generibus, sicut Adenio, est sucus vel pellucidus vel lacteus; aliis, sicut Pachypodio, semper pellucidus.

Alyxia oliviformis

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Apocynaceae 
   
Subdivisiones: Genera
Synonyma
Asclepiadaceae Borkh. (nom. cons.)
Periplocaceae Schltr. (nom. cons.)
Plumeriaceae Horan.
Stapeliaceae Horan.
Vincaceae Vest
Willughbeiaceae J. Agardh
Genus typicum
Apocynum L.

Taxinomia

Familiae vulgo definitae sunt fere 1500 specierum, in fere 424 genera digessarum. Omnes Asclepiadaceae, secundum AGP II, inter Apocynaceas nunc digeruntur (Endress & Bruyns 2000). Sunt quinque subfamiliae:

  • Rauvolfioideae
  • Apocynoideae
  • Periplocoideae
  • Secamonoideae
  • Asclepiadoideae

Rauvolfioideae Apocynoideaeque sensu stricto fuerunt Apocynaceae, aliis tres subfamiliis inter Asclepiadaceas olim inclusis. Hae omnes plantae hodie Apocynaceae appellatae sunt—consequentia coniunctionis duarum familiarum priorum.

Distributio geographica

Species huius familiae praecipue in regionibus tropicis distribuuntur:

Proprietates

Folia sunt simplicia, plerumque opposita et decussata, vel verticillata, sine stipulis. Flores vulgo sunt speciosi, radiatim concinni (unde "actinomorphici" appellantur), in inflorescentiis cymosis vel racemosis, raro fasciculatis vel solitariis; hi sunt flores perfecti (bisexuales), synsepalino quinquiloboque calyce. Inflorescentiae sunt terminales vel axillariae. Stamina in interiori corollae parte inseruntur. Ovarium plerumque est superior. Fructus est drupa, bacca, capsula, vel folliculus.

Genera

Apocynoideae

thumbHolarrhena pubescens
Wrightia antidysenterica
Wrightia tinctoria in Keesara Rangareddy Pagi Andhrae Pradesh Indiae.
Vinca maior, populo grata horti planta
Vinca minor, in situ
AcokantheraAdeniumAganonerionAganosma
AlafiaAllamandaAllomarkgrafiaAllowoodsonia
AlstoniaAlyxiaAmalocalyxAmbelania
AmsoniaAncylobotrysAnechitesAngadenia
AnodendronApocynumArduinaArtia
AsketantheraAspidospermaBaisseaBeaumontia
BousigoniaCabucalaCallichiliaCalocrater
CamerariaCarissaCarpodinusCarruthersia
CarvalhoaCatharanthusCerberaCerberiopsis
ChamaeclitandraChilocarpusChonemorphaCleghornia
ClitandraCondylocarponCoumaCraspidospermum
CriocerasCycladeniaCyclocotylaCylindropsis
DelphyodonDewevrellaDictyophlebaDipladenia
DiplorhynchusDyeraEcdysantheraEchites
ElytropusEpigyniumEucorymbiaFarquharia
FernaldiaForsteroniaFuntumiaGalactophora
GeissospermumGoniomaGrisseeaGymnema
HancorniaHaplophytonHimatanthusHolarrhena
HunteriaHymenolophusIchnocarpusIsonema
IxodoneriumKamettiaKibataliaKopsia
LacmelleaLandolphiaLaubertiaLaxoplumeria
LepiniaLepiniopsisLeuconotisLochnera
LyonsiaMacoubeaMacropharynxMacrosiphonia
MalouetiaMandevillaMascarenhasiaMelodinus
MesechitesMicrechtitesMicroplumeriaMolongum
MortoniellaMotandraMucoaNeobracea
NeocoumaNeriumNouetteaOchrosia
OdontadeniaOncinotisOrthopichoniaPachypodium
PachouriaPapuechitesParahancorniaParameria
ParepigynumParsonsiaPeltastesPentalinon
PetchiaPicralimaPlectaneiaPleiocarpa
PleiocerasPlumeriaPottsiaPrestonia
PycnobotryaQuiotaniaRauwolfiaRhabdadenia
RhazyaRhigospiraRhodocalyxRhyncodia
SabaSchizozygiaSecondatiaSindechites
SkytanthusSpirolobiumSpongiospermaStemmadenia
StephanostegiaStephanostemaStipecomaStrempeliopsis
StrophanthusTabernaemontanaTabernantheTemnadenia
ThenardiaThevetiaTintinnabulariaTrachelospermum
UrceolaUrnulariaVahadeniaVallariopsis
VallarisVallesiaVincaVoacanga
WillughbeiaWoytkowskiaWrightiaXylinabaria
Xylinabariopsis

Genera sequentia inter Asclepiadaceas olim fuerunt:

  • Araujia
  • Asclepias (subfamilia Asclepiadoidearum)
  • Caralluma
  • Ceropegia
  • Cionura
  • Cynanchum
  • Periploca (subfamilia Periplocoidearum)
  • Vincetoxicum

Usus

Nonnullis huius familiae plantis olim fuerunt usus oeconomici.

  • Genera Carpodinus, Funtumia, Hancornia, Landolphia, et Mascarenhasia olim fuerunt minor laticis fons.
  • San, indigenae Namibiae, sucum specierum Acokantherae sicut A. venenata et lacteum Pachypodii sucum adhibent extremis sagittis venenum; quidam autem fons (Rapananrivo et al., p. 5) docet Pachypodio non esse sucum lacteum.
  • Inter genera plantarum ornamentalium quae saepe in hortis domesticis coluntur sunt Adenium, Allamanda, Amsonia, Carissa (Anglice: Natal plum, fructus esculentus), Mandevilla, Nerium, Plumeria, Thevetia ("nux felix"), et Vinca.
  • Rauvolfia cafra arbor saepe cinchona (Anglice: quinine) appellatur; Rauvolfia serpentina reserpinum et rescinnaminum alkaloida effert.
  • Alia genera sunt fontes medicamentorum quae opus cordis adficiunt, sicut glycosida cordis, praecipue Acokanthera, Apocynum, Cerbera, Nerium, Strophantus, et Thevetia.

Bibliographia

  • Endress et Bruyns. 2000. "A revised classification of the Apocynaceae" Botanical Review 66:1–56. Doi = 10.1007/BF02857781.
  • Rapanarivo, S. H. J. V, J. J. Lavranos, A. J. M. Leeuwenberg, et W. Röösli. 1999. Taxonomic revision of the genus Pachypodium. S.H.J.V Rapanarivo et A. J. M Leeuwenberg, "The habitats of Pachyopdium species." S. H. J. V Rapanarivo, "Cultivation." W. Röösli. A. A. Balkema. Rotterdam: Brookfield.

Nexus externi