Agrapha (montes)

Vide etiam paginam discretivam: Agrapha.

Agrapha (Graece: Άγραφα) sunt montium series regionum Eurytaniae et Carditsae in Graecia Media parvis vicis sparsa. Est meridiana Pindi pars.

Agraphorum montes

Historia

Pons in montibus Agraphorum

Incolae noti sunt ob autonomiam quattuor saeculis, quibus Graecia ad Imperium Ottomanicum pertinebat, repetitis pugnis servatam; propugnator regionis notissimus, qui heros habetur, erat Antones Katsantones (Αντώνης Κατσαντώνης).Verbum agrapha ad litteram "non scripta" valet; cum Turcae regionem occupare non potuissent, terrae et incolae in Sultani tabulas tributarias relati non sunt. Quare incolae plurimum negotia ac mores secuti sunt, sicut iis placebat, Ottomanis non intervenientibus.[1]


Notae

Bibliographia

  • Alexakis, Christoforos: Literacy at the Agrafa Region during the Turkish Occupation, Athenis 2001.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Agrapha (montes) spectant (Agrapha, Agrafa).

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!