48 a.C.n.
Annus 48 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Eventa
Romae et in Italia
- Praetor Marcus Caelius Rufus tabulas novas promittens Romae et exsul Titus Annius Milo Pompei nomen invocando in Campania ad seditionem egentes vocabant. Postremo uterque in Italia meridionali a consule Servilio et Caesarianis oppressi sunt.
Bellum civile Romanorum
- 9 Augusti : Pugna apud Pharsalum in Thessalia Gaius Iulius Caesar Pompeium Magnum vicit.
- 28 septembris : Pompeius in Aegyptum, quia benefactor regis Ptolemaei Xii olim fuerat, fugiens a ministris Ptolemaei XIII (qui adhuc puer erat), in primis Pothino et Achilla sed etiam tribuno Romano Lucio Septimio, occisus est. Caesar insuper adveniens Aegyptiorum regni disceptator esse voluit : quia tamen amore captus Cleopatrae adversus fratrem Ptolomaeum XIII favebat, tumultus in Alexandrina plebe ortus est et exercitus regius contra Caesarem processit : quod bellum, in quo de ipsa vita periclitavit Caesar quia initio paucos milites secum habebat, Alexandrinum dicitur.
In Asia
- Mense Decembri Pharnaces rex Ponti Domitium Calvinum legatum Caesaris apud Nicopolim vicit.
Nati
Mortui
- 28 Septembris : Gnaeus Pompeius Magnus Caesarem fugiens iussu regis Aegyptiorum necatus est.
- Titus Annius Milo
- Marcus Caelius Rufus, praetor. Orationem Pro Caelio inscriptam Cicero ad eum defendendum scripserat.
- Lucius Domitius Ahenobarbus (consul 54 a.C.n.)
- Marcus Calpurnius Bibulus (consul 59 a.C.n.)
- Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)
- Lucius Cornelius Lentulus Crus (consul 49 a.C.n.)
🔥 Top keywords: Vicipaedia:Pagina primaCarolus PuigdemontSpecialis:QuaerereThe Zone of Interest (pellicula 2023)Specialis:Nuper mutataDisputatio:SuperherosVicipaediaCasulaSecundum bellum mundanumChisinoviaLingua LatinaVeni, vidi, viciOblivionIacobus SteinbergerHarvey (liquamen)Antonius Houdar de La MotteSupermanMathematicaRussiaVicipaedia:PraefatioQuantitas substantiaeVicipaedia:TabernaChristophorus ReeveVicipaedia:RepudiationesPortugalliaCivitates Foederatae AmericaeLes TernesCategoria:Myrias SocietasFelesGermaniaGaius Iulius CaesarVicipaedia:Index paginarum cottidianarumDisputatio:VicipaediaIPv6RomaPagina primaAcetum e capsicisImperium RomanumVicimedia