Montes Virides
Tools
General
Imprimere vel exportare
Inceptis aliis
Montes Virides sunt iugum montium in Monte Viride, civitate Civitatum Foederatarum situm. Quod praecipue a meridie ad septentriones extenditur fere 250 milia a finibus Massachusettensibus ad fines Quebecenses in Canada. Pars eiusdem iugi quae in Massachusetta et Connecticuta patet appellatur Berceriae (Anglice Berkshires)[1] et Colles Bercerienses[2] (parte autem Connecticutense, plerumque in Comitatu Litchfield sita, Colles Septentrioccidentales et Colles Litchfield appellata), et pars in Quebeco sita appellatur Montes Suttonenses (Francice Monts Sutton).[3]
Omnes montes in civitate Monte Viride saepe appellantur Montes Virides; alia autem iuga, inter quae iugum Taconicum (in extremo civitatis meridioccidente) et Regiones Montuosae Septentriorientales, geologice non sunt partes Montium Viridium.